1313. [1] Coronant et
publicos ordines laureis publicae causae, magistratus
uero insuper aureis, ut Athenis, ut Romae. Superferuntur
etiam illis Etruscae. Hoc uocabulum est coronarum quas
gemmis et foliis ex auro quercinis ab Ioue insignes ad deducendas
tensas cum palmatis togis sumunt. Sunt et
prouinciales
aureae, imaginum pro numero capita maiora quaerentes.
Sed tui ordines et tui magistratus et ipsum curiae nomen ecclesia
est Christi. Illius es concriptus in libris uitae. [2] Illic purpurae tuae
sanguis Domini, et clauus latus in cruce ipsius; illic secures,
ad caudicem iam arboris positae; illic uirgae ex radice Iesse.
Viderint et
publici equi cum coronis suis. Dominus tuus, ubi
secundum scripturam Hierusalem ingredi uoluit, nec asinum
habuit priuatum. « Isti in curribus et isti in
equis, nos autem in
nomine Domini nostri inuocabimus. » [3] Ab ipso incolatu Babylonis
illius in Apocalypsi Iohannis submouemur, nedum a
suggestu. Coronatur et uulgus, nunc ex principalium prosperitatum
exultatione, nunc ex municipalium sollemnitatum proprietate.
Est enim
omnis publicae laetitiae luxuria captatrix. [4] Sed tu,
peregrinus mundi huius et ciuis ciuitatis supernae Hierusalem,
-- « Noster, inquit, municipatus in caelis », -- habes tuos census,
tuos fastos, nihil tibi cum gaudiis saeculi, immo contrarium debes.
« Saeculum enim gaudebit, uos uero lugebitis. » Et, puto, felices
ait lugentes, non coronatos. Coronant et nuptiae sponsos. Et
ideo non nubemus ethnicis, ne nos ad idololatriam usque
deducant, a qua apud illos nuptiae incipiunt. [5] Habes legem
a patriarchis quidem, habes apostolum in Domino nubere
iubentem. Coronat et libertas saecularis. Sed tu iam
redemptus es a Christo, et quidem magno. Seruum alienum quomodo
saeculum manumittet? Etsi libertas uidetur, sed et seruitus
uidebitur: omnia imaginaria in saeculo et nihil ueri. Nam et tunc
liber hominis eras, redemptus a Christo, et nunc seruus es Christi,
licet manumissus sis ab homine. [6] Si ueram putes saeculi
libertatem,
ut et corona eam consignes, redisti in seruitutem hominis,
quam putas libertatem, amisisti libertatem Christi, quam putasti
seruitutem. Numquid et agonisticae causae disputabuntur, quas
statim tituli sui damnant, sacras et funebres scilicet ? Hoc enim
superest, ut Olympius Iuppiter et Nemaeus Hercules et misellus
Archemorus et Antinous infelix in christiano coronentur, ut
ipse spectaculum fiat quod spectare non debet. [7] Vniuersas, ut
arbitror, causas enumerauimus, nec ulla nobiscum est : omnes
alienae, profanae, inlicitae, semel iam in sacramenti testatione
eieratae. Haec enim erant pompae diaboli et angelorum eius :
officia saeculi, honores, sollemnitates, popularitates, falsa uota,
humana seruitia, laudes uanae, gloriae turpes; et in omnibus
istis idololatriae, in solo quoque censu coronarum, quibus
omnia ista redimita sunt. [8] Praefabitur quidem Claudius etiam cae-
lum sideribus apud Homeri carmina coronatum, certe a Deo, certe
homini : igitur et homo ipse a deo coronandus est. Ceterum
a saeculo coronantur et lupanaria et latrinae et pistrinae et
carcer et ludus et ipsa amphitheatra et ipsa spoliaria ipsaeque
libitinae. Quam sacer sanctusque, quam honestus ac mundus
sit habitus iste, noli de uno poetico caelo, sed de totius mundi
commerciis aestimare. [9] At enim christianus nec ianuam
suam laureis infamabit, si norit quantos deos etiam ostiis
diabolus adfinxerit : Ianum a ianua, Limentinum a limine,
Forculum et Carnam a foribus atque cardinibus, etiam
apud Graecos Thyraeum Apollinem et Antelios daemonas.
|