Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De virginibus velandis
IntraText CT - Text
IX
Previous
-
Next
Click here to hide the links to concordance
IX
. [
1
]
Videamus
nunc, an, sicut
naturae
et
causae
argumenta
virgini
quoque
competere
monstravimus
, ita etiam
disciplinae
ecclesiasticae
praescripta
de
muliere
in
virginem
spectent
. [
2
] Non
permittitur
mulieri
in
ecclesia
loqui
, sed nec
docere
nec
tinguere
nec
offerre
nec
ullius
virilis
muneris
,
nedum
sacerdotalis
officii
sortem
sibi
vindicarent
.
Quaeramus
, an aliquid horum
virgini
liceat
. [
3
] Si
virgini
<non> licet, sed
in
omnibus eadem
condicione
subicitur
et
necessitas
humilitatis
cum
muliere
censetur
, unde illi unum hoc
licebit
, quod omni
feminae
non licet? Quid
praerogativae
meretur
adversus
condicionem
suam? [
4
] Si qua
virgo
est et
carnem
suam
sanctificare
proposuit
, idcirco
velaminis
venia
fit
illi, ut
in
ecclesiam
notabilis
et
insignis
introeat
, ut
honorem
sanctitatis
in
libertate
capitis
ostendat
?
Potuit
dignius
honorari
aliqua
praerogativa
virilis
aut
gradus
aut
officii
. [
5
]
Plane
scio
alicubi
virginem
in
viduatu
ab
annis
nondum
viginti
collocatam
. Cui si quid
refrigerii
debuerat
episcopus
, aliter utique
salvo
respectu
disciplinae
praestare
potuisset
, ne tale nunc
miraculum
, ne
dixerim
monstrum
,
in
ecclesia
denotaretur
,
virgo
vidua
, hoc quidem
portentuosior
, quod nec qua
vidua
caput
texit
, utrumque se
negans
, et
virginem
, quae
vidua
deputetur
, et
viduam
, quae
virgo
dicatur
. [
6
] Sed ea
auctoritate
illic
sedet
intecta
qua et
virgo
; ad quam
sedem
praeter
annos
sexaginta
non tantum
univirae
, id est
nuptae
, aliquando
eliguntur
, sed et
matres
et quidem
educatrices
filiorum
, scilicet ut
experimentis
omnium
affectuum
structae
et
facile
norint
ceteras
et
consilio
et
solacio
iuvare
et ut
nihilominus
ea
decucurrerint
, per quae
femina
probari
potest
.
Adeo
nihil
virgini
ad
honorem
de
loco
permissum
est,
Previous
-
Next
Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText®
(V89) - Some rights reserved by
EuloTech SRL
- 1996-2007. Content in this page is licensed under a
Creative Commons License