Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De virginibus velandis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XII. [1] Agnosce et mulierem, agnosce et nuptam de testimoniis et corporis et spiritus, quae patitur et in conscientia et in carne; haec sunt tabellae priores naturalium sponsalium et nuptiarum. Impone velamen extrinsecus habenti tegumen intrinsecus; tegantur etiam superiora, cuius inferiora nuda non sunt. [2] Vis scire, quae sit aetatis auctoritas? Propone utramque, immature compressam in habitu mulieris et quae maturitate progressa in virginitate duret cum suo habitu: facilius illa mulier negabitur, quam ista virgo credetur; tanta est adeo fides aetatis, ut nec habitu obstrui possit. [3] Quid, quod etiam haec nostrae etiam habitu mutationem aetatis confitentur, simulque se mulieres intellexerunt, de virginibus educantur? a capite quidem ipso deponentes quod fuerunt vertunt capillum et acu lasciviore comam sibi inserunt, crinibus a fronte divisis apertam professae mulieritatem; [4] iam et consilium formae a speculo petunt et faciem morosiorem lavacro macerant, forsitan et aliquo eam medicamine interpolent, pallium extrinsecus iactant, calceum stipant multiformem, plus instrumenti ad balneas deferunt. [5] Quid singula persequar? Solae autem manifestae paraturae totam circumferunt mulieritatem, sed virginari volunt sola capitis nuditate, uno habitu negantes, quod toto suggestu profitentur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License