Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De virginibus velandis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

. [1] In his consistit defensio nostrae opinionis secundum scripturam, secundum naturam, secundum disciplinamScriptura legem condit, natura contestatur, disciplina exigit. Cui ex his consuetudo opinionis prodest vel qui diversae sententiae color? [2] Dei est scriptura, dei est natura, dei est disciplina; quicquid contrarium est istis, dei non est. Si scriptura incerta est, natura manifesta est et de cuius testimonio scriptura incerta non potest esse; si de natura dubitatur, disciplina quid magis deo ratum sit ostendit. [3] Nihil est illi carius humilitate, nihil acceptius modestia, nihil operosius gloria et studio hominibus placendi. Illud itaque sit tibi et scriptura et natura et disciplina, quod ratum deo inveneris, sicut iuberis omnia examinare et meliora quaeque sectari. [4] Superest etiam, ut ad ipsas convertamur, quo libentius ista suscipiant. Oro te, sive mater sive soror sive filia virgo, secundum annorum nomina dixerim, vela caput, si mater, propter filios, si soror, propter fratres, si filia, propter patres: omnes in te aetates periclitantur. [5] Indue armaturam pudoris, circumduc vallum verecundiae, murum sexui tuo strue, qui nec tuos emittat oculos nec admittat alienos. Adimple habitum mulieris, ut statum virginis serves. Mentire aliquid ex his, quae intus sunt, ut soli deo exhibeas veritatem; [6] Quamquam non mentiris nuptam; nupsisti enim Christo, illi tradidisti carnem tuam, illi sponsasti maturitatem tuam. Incede secundum sponsi tui voluntatem: Christus est, qui et alienas sponsas et maritatas velari iubet, utique multo magis suas.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License