Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De virginibus velandis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

II. [1] Sed nolo interim hunc morem veritatis deputare; consuetudo sit tantisper, ut consuetudini etiam consuetudinem opponam. Per Graeciam et quasdam barbarias eius plures ecclesiae virgines suas abscondunt; est et sub hoc caelo institutum istud alicubi, ne qui gentilitati Graecanicae aut barbaricae consuetudinem illam ascribat. [2] Sed eas ego ecclesias proposui, quas et ipsi apostoli vel apostolici viri condiderunt et puto, ante quosdam. Habent igitur et illae eandem consuetudinis auctoritatem; tempora et antecessores opponunt magis quam posterae istae. Quid observabimus, quid eligimus? [3] Non possumus respuere consuetudinem, quam damnare non possumus, utpote non extraneam, quia non extraneorum, cum quibus communicamus scilicet ius pacis et nomen fraternitatis. Una nobis et illis fides, unus deus, idem Christus, eadem spes, eadem lavacri sacramenta, semel dixerim, una ecclesia sumus. Ita nostrum est, quodcumque nostrorum est, ceterum dividis corpus. [4] Tam<en> hic, sicut in omnibus varie institutis et dubiis et incertis fieri solet, adhibenda fuit examinatio, quae magis ex duabus tam diversis consuetudinibus disciplinae dei conveniret, et utique ea deligenda, quae virginis includit, soli deo notas -- quibus, praeter quod a deo, non ab hominibus captanda gloria est, etiam ipsum bonum suum erubescendum est: virginem magis laudando quam vituperando confundas, quia delicti durior frons est, ab ipso et in ipso delicto impudentiam docta --; nam illam consuetudinem, quae virgines negat, dum ostendit, nemo probasset nisi aliqui talis quales virgines ipsae. [5] Tales enim oculi volent virginem visam, quales habet virgo, quae videri volet; invicem se eadem oculorum genera desiderant; eiusdem libidinis est videri et videre. Tam sancti viri est subfundi, si virginem viderit, quam sanctae virginis, si a viro visa sit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License