Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De virginibus velandis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

VI. [1] Videamus nunc, si et apostolus formam vocabuli istius secundum Genesim observat, sexui deputans illuc, sic mulierem vocans virginem Mariam quemadmodum et Genesis Evam. Scribens enim ad Galatas: Misit, inquit, deus filium suum factum ex muliere, quam utique virginem constat fuisse, licet Hebion resistat. [2] Agnosco et angelum Gabrielem ad virginem missum; sed cum benedicit illam, inter mulieres, non inter virgines deputat: Benedicta tu inter mulieres. Sciebat et angelus mulierem etiam virginem dici. [3] Sed et ad haec duo  ingeniose quidam respondisse sibi visus est, quoniam quidem desponsata est Maria, idcirco et ab angelo et ab apostolo mulierem pronuntiatam; 'desponsata enim quodammodo nupta'. Tamen inter quodammodo et verum satis interest, dumtaxat hoc in loco; nam alibi ita sane habendum est. [4] Nunc vero non quasi iam nuptam mulierem Mariam pronuntiaverunt, sed quasi nihilominus feminam, etiamsi non sponsam, quasi hoc a primordio dictam; illud enim praeiudicet necesse est, a quo forma descendit. [5] Ceterum quod pertineat ad hoc capitulum, si hic desponsatae adaequatur, ut ideo mulier dicta sit Maria, non qua femina, sed qua maritata, iam ergo Christus non ex virgine natus est, quia ex desponsata, quae virgo esse desierit hoc nomine; quod si ex virgine natus est, licet ex desponsata, tamen integra, agnosce mulierem etiam virginem, etiam integram dici. [6] Hic certe nihil prophetice dictum videri potest, ut futuram mulierem, id est nuptam, apostolus nominarit dicendo factum ex muliere; non enim poterat posteriorem mulierem nominare, de qua Christus nasci non habebat, id est virum passam, sed illam, quae erat praesens, quae erat virgo et mulier vocabatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License