IX. [1]
Videamus nunc, an, sicut naturae et causae argumenta
virgini quoque competere monstravimus, ita etiam disciplinae ecclesiasticae
praescripta de muliere in virginem spectent. [2] Non
permittitur mulieri in ecclesia loqui, sed nec docere nec tinguere nec offerre
nec ullius virilis muneris, nedum sacerdotalis officii sortem sibi vindicarent.
Quaeramus, an aliquid horum virgini liceat. [3] Si virgini
<non> licet, sed in omnibus eadem condicione subicitur et necessitas
humilitatis cum muliere censetur, unde illi unum hoc licebit, quod omni feminae
non licet? Quid praerogativae meretur adversus condicionem suam? [4]
Si qua virgo est et carnem suam sanctificare proposuit, idcirco velaminis venia
fit illi, ut in ecclesiam notabilis et insignis introeat, ut honorem
sanctitatis in libertate capitis ostendat? Potuit dignius honorari aliqua
praerogativa virilis aut gradus aut officii. [5] Plane scio
alicubi virginem in viduatu ab annis nondum viginti collocatam. Cui si quid
refrigerii debuerat episcopus, aliter utique salvo respectu disciplinae
praestare potuisset, ne tale nunc miraculum, ne dixerim monstrum, in ecclesia
denotaretur, virgo vidua, hoc quidem portentuosior, quod nec qua vidua caput
texit, utrumque se negans, et virginem, quae vidua deputetur, et viduam, quae
virgo dicatur. [6] Sed ea auctoritate illic sedet intecta qua
et virgo; ad quam sedem praeter annos sexaginta non tantum univirae, id est
nuptae, aliquando eliguntur, sed et matres et quidem educatrices filiorum,
scilicet ut experimentis omnium affectuum structae et facile norint ceteras et
consilio et solacio iuvare et ut nihilominus ea decucurrerint, per quae femina
probari potest. Adeo nihil virgini ad honorem de loco permissum est,
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License