Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De virginibus velandis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XV. [1] Sed enim vera et tota et pura virginitas nihil magis timet quam semetipsam. Etiam feminarum oculos pati non vult: alios ipsa oculos habet. Confugit ad velamen capitis quasi ad galeam, quasi ad clipeum, qui bonum suum protegat adversus ictus temptationum, adversus iacula scandalorum, adversus suspiciones et susurros et aemulationem, ipsum quoque livorem. [2] Nam est aliquid, etiam apud ethnicos metuendum, quod fascinum vocant, infeliciorem laudis et gloriae enormioris eventum. Hoc nos interdum diabolo interpretamur,  ipsius enim est boni odium, interdum deo deputamus, illius est enim superbiae iudicium, extollentis humiles et deprimentis elatos. [3] Timebit itaque virgo sanctior vel in nomine fascini hinc adversarium, inde deum, illius lividum ingenium, huius censorium lumen, et gaudebit sibi soli et deo nota. Sed  et si cui innotuerit, sapit, si temptationibus gradum ob(s)truxerit.  [4] Quis enim audebit oculis suis premere faciem clausam, faciem non sentientem, faciem, ut dixerim, tristem? Quicumque malus cogitatus ipsa severitate frangetur. Iam se etiam mulierem negat, quae virginem celat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License