Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
Adversus Iudaeos

IntraText CT - Text

  • I
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

II. [1] Proxime accidit: disputatio habita est Christiano et proselyto Iudaeo. Alternis
vicibus contentioso fune uterque diem in vesperam traxerunt. Obstrepentibus
quibusdam ex partibus singulorum nubilo quodam veritas obumbrabatur. Placuit
ergo, [ut] quod per concentum disputationis minus plene potuit dilucidari, curiosius 
inspectis lectionibus stilo quaestiones retractatas terminare. [2] Nam occasio
quidem defendendi etiam gentibus [sibi] divinam gratiam hinc habuit praerogativam
quod sibi vindicare dei legem instituerit homo ex gentibus nec prosapia
Israelitum Iudaeus. [3] Hoc enim sat est, posse gentes admitti ad dei legem, ne Israel
adhuc superbiat, quod gentes velut stillicidium de urceo aut pulvis ex area deputentur
Quamquam habeamus ipsum deum idoneum pollicitatorem et fidelem
sponsorem qui Abrahae promiserit, quod in semine eius benedicerentur omnes
nationes terrae et quod ex utero Rebeccae duo populi et duae gentes essent processurae
utique Iudaeorum id est Israelis et gentium id est noster. [4] Uterque ergo et
populus et gens est appellatus, ne de nominis appellatione privilegium gratiae
sibi quis audeat defendere. Duos etenim populos et duas gentes processuras ex
unius feminae utero deus destinavit, nec discrevit gratiam in nominis appellatione
sed in partus editione, ut qui prior esset de utero processurus minori subiceretur
id est posteriori. Sic namque ad Rebeccam deus locutus est dicens: Duae gentes in
utero tuo sunt, et duo populi de utero tuo dividentur, et populus populum superabit, et maior
serviet minori
. [5] Itaque cum populus seu gens Iudaeorum anterior sit tempore et maior
per gratiam primae dignationis in lege, noster vero minor aetate temporum intellegatur 
utpote in ultimo saeculi spatio adeptus notitiam divinae miserationis, procul
dubio secundum edictum divinae elocutionis prior maior populus id est Iudaicus
serviat necesse est minori et minor populus id est Christianus superet maiorem. [6] Nam
et secundum divinarum scripturarum memorias populus Iudaeorum id est antiquior
derelicto deo idolis deservivit et divinitate abrelicta simulacris fuit deditus dicente
populo ad Aaron: Fac nobis deos qui nos antecedant. Quod cum ex monilibus feminarum 
et anulis virorum aurum fuisset igne conflatum et processisset eis bubulum
caput, huic figmento universus Israel abrelicto deo honorem dederunt dicentes:
Hi sunt dei qui nos eiecerunt de terra Aegypti. [7] Sic namque posterioribus temporibus
quibus reges eis imperabant et cum Hieroboam vaccas aureas et lucos colebant et
Bahali se mancipabant. Unde probatur eos semper idololatriae crimine reos designatos 
ex instrumento divinarum scriptuarum. Noster vero populus id est posterior
relictis idolis quibus ante deserviebat ad eundem deum conversus est, a quo Israel,
ut supra memoravimus, abscesserat. [8] Sic namque populus minor id est posterior
populum maiorem superavit, dum gratiam divinae dignationis consequitur, a
qua Israel est repudiatus.




IINCIP ADVERSVS IVDEOS EIVSDE  P.   INCIP TERTVLLIANI LIB ADVERSVS IVDEOS   NF.  Non comparet titulus in cod. T, sed in fine libelli legitur FINIT ADVSVS IVDEOS.  'Contra Iudaeos' inscriptus fuisse hic liber videtur in deperdito cod. Fuldensi (F), si fidem habere velis veteri bibliothecae Fuldensis catalogo saeculo decimo sexto conscripto(cf. C. Schrader apud F.Falk: Beiträge zur Rekonstruktion der alten bibliotheca Fuldensis, Leipzig 1902, p. 106), cum quo consentit indiculus cod. miscellanei Parisini 13047 (f).





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License