II. [1] Igitur gradum conseramus
et summam quaestionis certis lineis terminemus.
Cur etenim deus universitatis conditor mundi totius gubernator hominis
plasmator
universarum gentium sator legem per Moysen uni populo dedisse credatur
et non omnibus gentibus adtribuisse dicatur? [2] Nisi enim omnibus eam dedisset,
nullo pacto ad eam etiam proselytos ex gentibus accessum habere permitteret.
Sed ut congruit bonitati dei et aequitati ipsius utpote plasmatoris generis
humani,
omnibus gentibus eandem legem dedit, quam certis statutis temporibus observari
praecepit, quando voluit et per quos voluit et sicut voluit. Namque in
principio
mundi ipsius Adae et Evae legem dedit, ne de fructu arboris plantatae in medio
paradisi ederent; quod si contra fecissent, morte morerentur. Quae lex eis
sufficeret,
si esset custodita. [3] In hac enim lege Adae data omnia praecepta condita
recognoscimus
quae postea pullulaverunt data per Moysen, id est: Diliges dominum deum
tuum de toto corde tuo et ex tota anima tua, et: Diliges proximum tibi
tamquam te, et: Non
occides, non moechaberis, non fraudaberis, falsum testimonium non dices,
honora patrem tuum
et matrem, et: Alienum non concupisces. [4] Primordialis enim lex est data
Adae et Evae
in paradiso quasi matrix omnium praeceptorum dei. Denique si dominum deum
suum dilexissent, contra praeceptum eius non fecissent; si proximum diligerent
id est semetipsos, persuasioni serpentis non credidissent atque ita in
semetipsos
homicidium non commisissent, excidendo de immortalitate faciendo contra dei
praeceptum; [5] a furto quoque abstinuissent, si de fructu arboris non clam
degustassent,
nec a conspectu domini dei sui sub arbore delitescere gestissent, nec
falsum adseveranti diabolo participes efficerentur credendo ei quod similes dei
essent futuri, atque ita nec deum offendissent ut patrem qui eos de limo terrae
quasi
ex utero matris figuraverat; si alienum non concupissent, de fructu inlicito
non
degustassent. [6] Igitur in hac generali et primordiali dei lege, quam in arboris
fructu
observari deus sanxerat, omnia praecepta legis posterioris specialiter indita
fuisse
cognoscimus, quae suis temporibus edita germinaverunt. Eiusdem est enim postea
superducere legem qui ante praemiserat praeceptum, quoniam et ipsius est
erudire
postea qui ante iustos formare instituerat. [7] Quid enim mirum, si is auget
disciplinam
qui instituit, si is perficit qui coepit? Denique ante legem Moysei scriptam in
tabulis lapideis legem fuisse contendo non scriptam, quae naturaliter
intellegebatur
et a patribus custodiebatur. Nam unde Noe iustus
inventus, si non illi naturalis
legis iustitia praecedebat ? Unde Abraham amicus dei deputatus, si non de
aequitate
et iustitia legis naturalis ? Unde Melchisedech sacerdos dei summi nuncupatus,
si
non ante Leviticae legis sacerdotium Levitae fuerunt qui sacrificia deo
offerebant ?
[8] Sic
etenim post supra scriptos patriarchas data lex est Moysi eo tempore,
posteaquam
ab Aegypto excesserunt, post [intervallum] multorum temporum spatia.
Denique post
quadringentos et triginta annos Abrahae data est lex. [9] Unde intellegimus
dei legem iam ante Moysen nec in Choreb tantum aut in Sina et in eremo
primum, sed antiquiorem primum in paradiso, post deinde patriarchis atque ita
et Iudaeis certis temporibus datam quando voluit et certis temporibus
reformatam,
ut non iam ad Moysi legem ita adtendamus quasi ad principalem legem, sed ad
subsequentem quam certo tempore deus et gentibus exhibuit [et] repromissam
per prophetas et in melius reformavit et praemonuit futurum, ut, sicuti certo
tempore
data est lex per Moysen, ita temporaliter observata et custodita credatur.
[10] Nec adimamus hanc dei
potestatem pro temporum condicione legis praecepta
reformantem in hominis salutem. Denique qui contendit et sabbatum adhuc
observandum
quasi salutis medellam et circumcisionem octavi diei propter mortis
comminationem,
doceat in praeteritum iustos sabbatizasse aut circumcidisse et sic
amicos dei effectos. [11] Nam si circumcisio purgat hominem, deus Adam incircumcisum
cum faceret, cur eum non circumcidit vel posteaquam deliquit, si purgat
circumcisio ? Certe in paradiso constituens eum incircumcisum colonum paradisi
praefecit. [12] Igitur cum neque circumcisum neque sabbatizantem deus Adam
instituerit,
consequenter quoque sobolem eius Abel offerentem sibi sacrificia
incircumcisum
nec sabbatizantem laudavit, accepto ferens quae offerebat in simplicitate
cordis
et reprobans sacrificium fratris eius Cain, qui quod offerebat non recte
dividebat.
[13] Noe quoque incircumcisum
deus sed et non sabbatizantem de diluvio
liberavit. Nam et Enoch iustissimum non circumcisum nec sabbatizantem de hoc
mundo transtulit qui necdum mortem gustavit, ut aeternitatis candidatus iam
nobis
ostenderet nos quoque sine legis onere Moysis deo placere posse. [14] Melchisedech
quoque summi dei sacerdos incircumcisus et non sabbatizans ad sacerdotium dei
adlectus est. Probat et Loth frater Abrahae, quod pro meritis iustitiae suae
sine
legis observatione de Sodomitarum incendio sit liberatus.
|