IXIX. [1] Incipiamus igitur probare
nativitatem Christi a prophetis esse nuntiatam,
sicut Esaias praedicat: Audite domus David! Non pusillum vobis certamen cum
hominibus,
quoniam deus praestat agonem; propter hoc ipse deus dabit vobis signum: ecce
virgo concipiet
et pariet filium et vocabitur nomen eius Emmanuel, quod interpretatur nobiscum
deus;
butyrum et mel manducabit, quoniam priusquam cognoscat infans vocare patrem aut
matrem
accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum. "Itaque,
dicunt
Iudaei, provocemus istam praedicationem Esaiae et faciamus comparationem, an
Christus qui iam venit, competat illi primo nomen quod Esaias praedicavit et
signa
eius quae de eo nuntiavit; et quidem Esaias praedicat eum Emmanuel vocitari
oportere, dehinc virtutem sumpturum Damasci et spolia Samariae adversus regem
Assyriorum. [2] Porro iste, dicunt, qui venit neque sub eiusmodi nomine est dictus
neque re bellica functus." At nos e contrario admonendos eos existimamus,
cohaerentia
quoque huius capituli recognoscant. Subiuncta est enim interpretatio
Emmanuel 'nobiscum deus', uti non solum sonum nominis spectes sed et sensum.
Sonus enim Hebraicus quod est Emmanuel interpretationem habet quod est
nobiscum deus. [3] Quaere ergo, an ista vox 'nobiscum deus' quod est Emmanuel
exinde quod Christus inluxit agitetur in Christo, et, puto, non negabis. Nam
qui ex
Iudaismo credunt in Christum, ex quo in eum credunt, Emmanuel, cum volent
dicere nobiscum deum esse, significant, atque ita constat iam venisse illum qui
praedicabatur Emmanuel, quia quod significat Emmanuel venit id est nobiscum
deus. [4] Aeque sono nominis
inducuntur, cum virtutem Damasci et spolia Samariae
et regnum Assyriorum sic accipiunt, quasi bellatorem portendant Christum, non
animadvertentes quia scriptura praemittat: Quoniam priusquam cognoscat puer
vocare
patrem aut matrem accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem
Assyriorum.
[5] Ante est enim inspicias
aetatis demonstrationem, an virum iam Christum
exhibere ista aetas posset nedum imperatorem; scilicet vagitu ad arma esset
convocaturus
infans et signum belli non tuba sed crepitaculo daturus nec ex equo vel
de muro sed de nutricis aut gerulae suae dorso sive collo hostem designaturus
atque
ita Damascum et Samariam pro mammis subacturus. [6] Aliud est, si penes vos infantes
in proelia erumpunt, credo, ad solem uncti prius dehinc pannis armati et butyro
stipendiati, qui ante norint lanciare quam lancinare. Enimvero si nusquam hoc
natura concedit, ante militare quam virum facere, ante virtutem Damasci sumere
quam patrem nosse, sequitur ut figurate pronuntiatum videatur.
[7] "Sed et virginem,
dicunt, parere natura non patitur et tamen credendum est
prophetae." Et merito; praestruxit enim fidem incredibili rei dicendo quod
signum
esset futurum: Propterea, inquit, dabitur vobis signum: ecce virgo concipiet
in utero et
pariet filium. Signum autem a deo, nisi
novitas aliqua monstruosa fuisset, signum
non videretur. [8] Denique si, quando ad deiciendos aliquos ab hac
divina praedicatione
vel convertere simplices quosque gestitis, mentiri audetis, quasi non virginem
sed
iuvenculam concepturam et parituram scriptura contineat, hinc quoque
revincimini,
quod nihil signi videri possit res cotidiana, iuvenculae scilicet praegnatus
et partus. In signum ergo nobis posita virgo mater merito creditur, infans vero
bellator non aeque. [9] Neque enim et hic signi ratio versaretur, sed signo
nativitatis
novae adscripto exinde post signum alius iam ordo infantis edicitur, mel et
butyrum
manducaturum. Nec hoc utique in signum; est infantiae. "Sed accepturum
virtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum, hoc est mirabile
signum." [10] Servate modum aetatis et quaerite sensum
praedicationis, immo reddite
veritati quae credere non vultis,et intellegitur prophetia quae renuntiatur
expuncta.
credantur orientales illi magi infantiam Christi regem auro et ture munerantes,
et
accepit infans virtutem Damasci sine proelio et armis. [11] Nam praeter
quod omnibus
notum est orientis virtutem id est enim vires auro et odoribus pollere solitam,
certe
est divinis scripturis virtutem ceteram quoque gentium aurum constituere, sicut
per Zachariam dicit: Et Iudas praetendet apud Hierusalem et congregabit
omnem valentiam
populorum per circuitum, aurum et argentum. [12] Nam de hoc auri munere etiam
David
dicit: Et dabitur illi ex auro Arabiae, et rursus: Reges Arabum et
Saba dona adferent
illi. Et magos reges fere habuit oriens et Damascus Arabiae retro
deputabatur,
antequam transscripta esset in Syrophoenicen ex distinctione Syriarum. Cuius
tunc
virtutem Christus accepit accipiendo insignia eius, aurum scilicet et odores,
spolia
autem Samariae ipsos magos, qui, cum illum cognovissent et muneribus
honorassent
et genu posito adorassent qua dominum et regem sub testimonio indicis et
ducis stellae, spolia sunt facti Samariae id est idololatriae, credentes
videlicet in
Christum. [13] Idololatriam enim
Samariae nomine notavit, ut ignominiosae ob idololatriam
quae desciverat tunc a deo sub rege Hieroboam. Nec hoc enim novum scripturis
divinis, figurate uti translatione nominum ex comparatione criminum. [14] Nam
archontas Sodomorum appellat archontas vestros et populum vestrum populum
Gomorrae vocat, cum iam essent istae civitates olim extinctae. Et alibi per
prophetam
ad populum Israelem: Pater, inquit, tuus Amorraeus et mater tua
Cethaea, quorum
ex genere procreati non sunt, sed ob consimilem impietatem, quos aliquando
etiam
filios suos dixerat: Filios genui et exaltavi. [15] Sic et Aegyptus nonnumquam totus
orbis
intellegitur apud illum superstitionis elogio; sic et Babylon apud Iohannem
nostrum Romae urbis figura est proinde et magnae et regno superbae et sanctorum
debellatricis. Hoc itaque modo magos quoque Samaritanorum appellatione
titulavit
dispoliatos quod habuerant cum Samaritanis, ut diximus, idololatria adversus
dominum. [16] Adversus regem autem
Assyriorum adversus diabolum, qui adhuc se
regnare putat, si sanctos a religione dei deturbet.
Adiuvabitur haec
nostra interpretatio, dum et alibi bellatorem Christum scripturae
designant ob armorum quorundam vocabula et eiusmodi verba, sed ex
reliquorum
sensuum comparatione convincentur Iudaei. Accingere, inquit David,
ense super femur. [17] Sed quid supra legis de Christo?
Tempestivus decore super filios hominum,
effusa est gratia in labiis tuis. Valde autem absurdum est, si, quem ad
bellum
ense cingebat, ei de tempestivitate decoris et labiorum gratia blandiebatur. De
quo
subiungens dicebat: Extende et prospera procede et regna, et adicit: Propter
lenitatem
et iustitiam tuam. Quis ense operabitur et non contraria lenitati et
iustitiae exercet, id
est dolum et asperitatem et iniustitiam propriam scilicet negotii proeliorum ? [18] Videamus
ergo, an alius sit ensis ille cuius est alius actus, id est dei sermo divinus
bis
acutus, ut duobus testamentis legis antiquae et legis novae, acutus sapientiae
aequitate, reddens unicuique secundum actum suum. [19] Licuit ergo et Christo dei in
psalmis sine bellicis rebus ense sermonis dei praecingi figurato, cui praedicta
tempestivitas congruat cum gratia labiorum, quem tunc cingebatur super femur
apud David, quando venturus in terris ex dei patris decreto nuntiabatur: Deducet
te, inquit, magnifice dextera tua, virtus scilicet gratiae spiritalis
de qua Christi
agnitio deducitur; sagittae tuae, inquit, acutae -- pervolantia
ubique dei praecepta --
minantes traductionem uniuscuiusque cordis et compungentes et transfigentes
conscientiam quamque; populi sub te cadent, utique adorantes. [20] Sic bellipotens et
armiger Christus est, sic accipiet spolia non solius Samariae verum et omnium
gentium.
Agnosce et spolia figurata, cuius et arma
allegorica didicisti, atque ita in
tantum Christus qui venit non fuit bellator, quia non talis ab Esaia
praedicabatur.
"Sed si
Christus, inquiunt, qui venturus creditur non Iesus dicitur, quare is qui
venit Iesus Christus appellatur ?" [21] Constabit autem utrumque nomen in Christo dei,
in quo invenitur etiam Iesus appellatus. Disce et erroris tui morem: dum Moysi
successor destinaretur Auses filius Naue, transfertur certe de pristino nomine
et
incipit vocari Iesus. "Certe", inquis. Hanc prius dicimus figuram
futuri fuisse. [22] Nam
quia Iesus Christus secundum populum, quod sumus nos nationes in saeculi
deserto
commorantes ante, introducturus esset in terram repromissionis melle et lacte
manantem, id est in vitae aeternae possessionem qua nihil dulcius, idque non
per
Moysen id est non per legis disciplinam, sed per Iesum id est per novae legis
gratiam
provenire habebat circumcisis nobis petrina acie id est Christi praeceptis --
petra
enim Christus multis modis et figuris praedicatus est --, ideo is vir qui in
huius
sacramenti imagines parabatrur etiam nominis dominici inauguratus est figura,
ut
Iesus nominaretur. Nam qui ad Moysen loquebatur, ipse erat dei filius qui et
semper
videbatur; deum enim patrem nemo umquam vidit et vixit. [23] Et ideo constat ipsum
dei filium Moyseo esse locutum et dixisse ad populum: Ecce ego mitto angelum
meum
ante faciem tuam, id est populi, qui te custodiat in itinere et
introducat te in terram quam
praeparavi tibi. Intendite illi et audite eum et ne inobaudiens fueris ei; non
enim celabit te,
quoniam nomen meum super illum est, populum enim introducturus erat Iesus
in terram
repromissionis, non Moyses. Angelum quidem dixit eum ob magnitudinem
virtutum
quas erat editurus -- quas virtutes fecisset Iesus Naue, et ipsi legistis -- et
ob
officium prophetae nuntiantis scilicet divinam voluntatem, sicuti et
praecursorem
Christi Iohannem futurum angelum appellat per prophetam spiritus dicens ex
persona patris: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, id est
Christi, qui
praeparabit viam tuam ante te. Nec novum est spiritui sancto angelos
appellare eos
quos ministros suae virtutis deus praeficit. [24] Idem enim Iohannes non tantum
angelus
Christi vocatus est sed et lucerna lucens ante Christum. Paravi enim lucernam
Christo meo David praedicat. + quem + ipse Christus veniens adimplere
prophetas
dicit ad Iudaeos: Ille fuit, inquit, lucerna ardens et lucens, utpote
qui non tantum vias
eius parabat in eremo sed et agnum dei demonstrando inluminabat mentes
hominum
praeconio suo, ut eum esse intellegerent agnum quem Moyses passumm
nuntiabat. [25] Sic et Iesus ob nominis sui futurum sacramentum. Id enim nomen suum
confirmavit quod ipse ei indiderat, quia non angelum nec Ausen sed Iesum eum
iusserat exinde vocari. Sic igitur utrumque nomen competit Christo dei, ut et
Iesus appellaretur.
[26] Et quoniam ex semine
David genus trahere deberet virgo ex qua nasci oportuit
Christus, ut supra memoravimus, evidenter propheta in sequentibus dicit: Et
nascetur, inquit, virga de radice Iesse, quod est Maria, et flos
de radice ascendet et requiescet
in illum spiritus dei: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus
agnitionis et pietatis,
spiritus consilii et virtutis, spiritus timoris dei implebit illum. [27] Neque enim ulli hominum
universitas spiritalium documentorum competebat nisi Christo, flori quidem ad
gloriam ob gratiam adaequato, ex stirpe autem Iesse deputato per Mariam,
scilicet
inde censendam. Fuit enim de patria Bethleem et de domo David, sicuti apud
Romanos in censu descripta est Maria ex qua nascitur Christus. Expostulo etiam,
[ut] qui a prophetis praedicabatur ex Iesse genere venturus et omnem
humilitatem
et patientiam et tranquillitatem [esset] exhibiturus an venerit, [28] atque ita is
homo qui talis ostenditur ipse erit Christus qui venit. De hoc enim propheta dicit:
Homo in plaga positus et sciens ferre imbecillitatem, qui tamquam
ovis ad victimam ductus
est et tamquam agnus coram tondente se non aperuit os suum. Si neque
contendit neque
clamavit neque audita est foris vox eius, qui arundinem contusam, Israelis
fidem,
non comminuit, qui linum ardens, id est momentaneum ardorem gentium, non
restinxit, sed lucere magis fecit ortu luminis sui, non potest alius esse quam
qui
praedicabatur. [29] Oportet itaque actum Christi eius qui venit ad scripturarum regulam
recognosci; duplici enim, nisi fallor, operatione distinctum eum legimus,
praedicationis
et virtutis.
Sed de utroque titulo
sic <sit> dispositum. Itaque specialiter dispungamus ordinem
coeptum docentes praedicatorem adnuntiatum Christum, ut per Esaiam:
[30] Exclama, inquit, in
vigore et ne peperceris, exalta ut tuba vocem tuam et adnuntia plebi
meae facinora ipsorum et domui Iacob delicta eorum. Me de die in diem quaerunt
et cognoscere
vias meas cupiunt, quasi populus qui iustitiam fecerit et iudicium dei non
reliquerit et
reliqua -- virtutes autem facturum a patre: Ecce deus noster iudicium
retribuet, ipse veniet
et salvos faciet nos; tunc infirmi curabuntur et oculi caecorum videbunt
et aures surdorum
audient et mutorum linguae solventur et claudus saliet velut cervus et
cetera. [31] Quae operatum
Christum nec vos diffitemini, utpote qui dicebatis, quod non propter opera eum
lapidaretis, sed quoniam ista sabbatis faciebat.
|