XIII. [1] Igitur quoniam filii Israelis adfirmant nos errare
recipiendo Christum
qui iam venit, praescribamus eis ex ipsis scripturis iam venisse Christum qui
praedicabatur,
quamvis ex temporibus Danielis praedicantis probaverimus iam venisse
Christum qui nuntiabatur. Nasci enim eum oportuit in Bethleem Iudae. [2] Sic enim
scriptum est in propheta: Et tu, Bethleem, non minima es in ducibus Iudae;
ex te enim
exiet dux qui pascet populum meum Israelem. Si
autem adhuc natus non est, qui processurus
dux de tribu Iuda ex Bethleem nuntiabatur ? [3] Oportebat enim eum
de tribu
Iuda et a Bethleem procedere. Animadvertimus autem nunc neminem de genere
Israelis in civitate Bethleem remansisse exinde quo interdictum est, ne in
confinio
ipsius regionis demoretur quisquam Iudaeorum, ut hoc quoque esset adimpletum,
id est propheta: [4] Terra vestra deserta, civitates vestrae igni
exustae -- id est quod belli
tempore eis evenerit --, regionem vestram in conspectu vestro exteri
comedent, et deserta
et subversa erit a populis alienis, id est a Romanis. Et alio loco sic
propheta dicit:
Regem cum claritate videbitis, id est Christum facientem virtutes in
gloriam dei patris,
et oculi vestri videbunt terram de longinquo, quod vobis pro meritis
vestris post expugnationem
Hierusalem prohibitis ingredi in terram vestram de longinquo eam oculis
tantum videre permissum est; anima, inquit, vestra meditabitur
timorem, scilicet quod
tempore excidii sui passi sunt. [5] Quomodo igitur nascetur dux
de Iuda et quatenus
procedet de Bethleem, sicuti divina prophetarum volumina nuntiant, cum nullus
omnino sit illic in hodiernum derelictus ex Israele, cuius ex stirpe possit
nasci
Christus ? Si enim secundum Iudaeos adhuc non
venit, cum venire coeperit unde
unguetur ? [6] Lex
enim praecepit in captivitate non licere unctionem chrismatis regalis
confici. Si autem iam nec unctio est illic, ut Daniel prophetavit -- dicit enim
exterminabitur --, ergo iam non est illic unctio, quia nec templum ubi
erat cornu de
quo reges unguebantur. [7] Si ergo non est unctio, unde unguetur dux qui
nascetur
in Bethleem aut quomodo procedet de Bethleem, cum de semine Israelis nullus
omnino sit in Bethleem?
[8] Iterato
denique ostendamus et venisse iam Christum secundum prophetas et
passum et in caelis iam receptum et inde venturum secundum praedicationes
prophetarum.
[9] Nam post adventum
eius secundum Danielem quod ipsa civitas exterminari
haberet, legimus et ita factum recognoscimus. Dicit enim scriptura sic:
civitatem et sanctum simul exterminari cum duce. Quo duce? Indubitate qui de
Bethleem et de tribu Iuda esset processurus. [10] Unde et manifestum est, quod civitas
simul eo tempore exterminari deberet, cum ducator eius in ea pati haberet
secundum
scripturas prophetarum dicentium: Expandi manus meas tota die ad populum
contumacem et contradicentem mihi, qui ambulant via non bona sed post peccata
sua. Item
in
psalmis: Exterminaverunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea;
ipsi
autem contemplati sunt et viderunt me, et: In siti mea potaverunt me
aceto. [11] Haec David passus
non est, ut de se merito dixisse videatur, sed Christus qui crucifixus est: manus
et pedes non exterminantur nisi eius qui in ligno suspenditur. Unde et ipse
David
regnaturum ex ligno dominum dicebat; nam et alibi propheta ligni huius fructum
praedicat dicens: Terra dedit benedictiones suas, utique illa terra
virgo nondum pluviis
irrigata nec imbribus fecundata, ex qua homo tunc primum plasmatus est,
ex qua nunc Christus secundum carnem ex virgine natus est; et lignum, inquit,
tulit fructum suum, non illud lignum in paradiso quod mortem dedit
protoplastis,
sed lignum passionis Christi unde vita pendens a vobis credita non est. [12] Hoc enim
lignum tunc in sacramento, cum Moyses aquam amaram indulcavit unde populus
qui siti periebat in eremo bibendo revixit, sicuti nos qui de saeculi
calamitatibus
extracti in quo commorabamur siti pereuntes, id est verbo divino probati, ligno
passionis Christi per aquam baptismatis potantes fidem quae est in eum
reviximus.
[13] A qua fide Israel
excidit secundum Hieremiam prophetam dicentem: Mittite, interrogate
nimis, si facta sunt talia, si mutabunt gentes deos suos et isti non sunt
dii; populus
autem meus mutavit gloriam suam, ex quo nihil proderit eis; expavit caelum
super isto.
Et quando expavit? Indubitate quando passus
est Christus. [14] Et horruit, inquit, plurimum
nimis. Et quando horruit nimis nisi in
passione Christi, cum terra quoque
contremuit et sol media die tenebricavit et velum templi scissum est et
monumenta
dirapta sunt? Quoniam, inquit, duo haec nequam fecit populus meus: me dereliquerunt
fontem aquae vitae et foderunt sibi lacus contritos qui non poterunt aquam
continere. [15] Indubitate
non recipiendo Christum fontem aquae vitae lacus contritos coeperunt habere,
id est synagogas in dispersiones gentium, in quibus iam spititus sanctus non
immoratur,
ut in praeteritum in templo commorabatur ante adventum Christi qui est
verum dei templum. [16] Nam et istam sitim divini spiritus eos passuros
praedicat propheta
dicens: Ecce qui serviunt mihi manducabunt, vos autem esurietis; servientes
mihi
potabuntur, vos autem sitietis et a contribulatione spiritus ululabitis;
remittetis enim nomen
vestrum in satietatem electis meis, vos autem interficiet dominus; eis autem
qui serviunt mihi
nomen nominabitur novum quod benedicetur in terris.
[17] Adhuc huius ligni
sacramentum etiam in Regnorum legimus celebratum. Nam
cum filii prophetarum super flumen Iordanem lignum securibus caederent,
exsiliit
ferrum et mersum est in flumine, atque ita Helisaeo propheta superveniente
petunt
ab eo filii prophetarum, uti ferrum flumini quod immersum fuerat erueret. [18] Atque
ita [Helisaeus] accepto ligno et misso in eum locum ubi submersum fuerat,
ferrum
statim supernatavit, quod receperunt filii prophetarum, et lignum mersum est.
Ex quo intellexerunt, quod Heliae spiritus in eum sit repraesentatus. [19] Quid
manifestius
huius ligni sacramento, quod duritia huius saeculi mersa in profundo erroris
et a ligno Christi id est passionis eius in baptismo liberatur, ut quod
perierat olim
per lignum in Adam id restitueretur per lignum Christi, nobis scilicet qui
successimus
in loco prophetarum ea sustinentes hodie in saeculo quae semper passi
prophetae
propter divinam religionem; [20] alios enim lapidaverunt,
alios fugaverunt, plures
vero ad necem tradiderunt, quod negare non possunt. Hoc lignum sibi et Isaac
filius Abrahae ad sacrificium ipse portabat, cum sibi eum deus hostiam fieri
praecepisset.
[21] Sed quoniam haec
fuerant sacramenta quae temporibus Christi perficienda
servabantur, et Isaac cum ligno servatus est ariete oblato in vepre cornibus
haerente
et Christus suis temporibus lignum humeris suis portavit inhaerens cornibus
crucis corona spinea capiti eius circumdata. Hunc enim oportebat pro omnibus
gentibus
fieri sacrificium qui tamquam ovis ad victimam ductus est et velut agnus
coram tondente
se sine voce sic non aperuit os suum. [22] Hic enim Pilato
interroganti nihil locutus est;
in humilitate enim iudicium eius sublatum est. Nativitatem autem eius
quis enarrabit?
Quare ? Quia nullus omnino hominum nativitatis
Christi fuit conscius in conceptu,
cum virgo Maria a verbo dei praegnans inveniretur, et quia tolleretur a terra
vita
eius. [23] Cur ita? Quia post
resurrectionem eius a mortuis quae die tertia effecta est
caeli eum receperunt secundum prophetiam emissam huiusmodi: Ante lucem
surgent
ad me dicentes: eamus et revertamur ad dominum deum nostrum, quoniam ipse
eripiet
et liberabit nos post biduum die tertia, quae est resurrectio eius gloriosa,
cuius neque
nativitatem neque passionem Iudaei agnoverunt: de terra in caelos eum recepit,
unde et venerat ipse spiritus ad virginem.
----------
[24] Igitur quoniam
adhuc contendunt Iudaei necdum venisse Christum quem tot
modis adprobavimus venisse, recognoscant [Iudaei] exitum suum quem post
adventum
Christi relaturi praedicabantur ob impietatem qua eum et despexerunt et
interfecerunt. Primo enim ex qua die secundum dictum Esaiae proiecit homo
abominamenta
sua aurea et argentea quae fecerunt adorare vanis et nocivis, id est ex
quo gentes nos dilucidati pectora per Christi veritatem proiecimus idola,
vident
Iudaei et quod sequitur expunctum. [25] Tulit enim dominus Sabaoth a
Iudaeis et ab
Hierusalem inter cetera et sapientem architectum qui aedificat ecclesiam, dei
templum
et civitatem sanctam et domum domini. Nam exinde destitit apud illos dei
gratia et mandatum est nubibus, ne pluerent imbrem super vineam Sorech, id est
caelestibus beneficiis, ne provenirent domui Israelis. [26] Fecerat enim
spinas ex quibus
Christum coronaverat et non iustitiam sed clamorem quo in crucem eum
extorserat.
Et ita subtractis charismatis prioribus lex et prophetae usque ad Iohannem
fuerunt et piscina Bethsaida usque ad adventum Christi: [valetudines ab Israele
curare] desiit a beneficiis deinde, cum ex perseverantia furoris sui nomen
domini
per ipsos blasphemaretur, sicut scriptum est: Propter vos nomen domini
blasphematur
in gentibus. Ab illis enim incepit infamia, et tempus medium a Tiberio
usque ad Vespasianum.
Qui cum ista commisissent nec intellexissent Christum in tempore suae
visitationis venientem, facta est terra eorum deserta et civitates eorum igni
exustae;
regionem ipsorum sub eorum conspectu extraneis devorantibus derelicta est filia
Sion tamquam specula in vinea, velut in cucumerario casula, ex quo scilicet
Israel
dominum non cognovit et populus eum non intellexit, sed dereliquit magis et ad
indignationem provocavit sanctum Israelis. [27] Sic et machaerae
condicionalis comminatio:
Si nolueritis nec obaudieritis, gladius vos comedet. Ex quo probamus
machaeram
Christum fuisse, quem non audiendo perierunt, qui et in psalmo dispersionem eis
postulat a patre dicens: Disperge eos in virtute tua. Qui et rursus per
Esaiam in exustionem
eorum perorans: Propter me, inquit, haec facta sunt vobis; in
anxietate dormietis.
[28] Haec igitur cum
pati praedicarentur Iudaei propter Christum et passos eos inveniamus
et in dispersionem demorari cernamus, manifestum est propter Christum
Iudaeis ista accidisse conspirante sensu scripturarum cum exitu rerum et ordine
temporum. [29] Aut
si nondum venit Christus propter quem haec passuri praedicabantur,
cum venerit ergo patientur. Et ubi tunc filia Sion relinquenda quae in Iudaea
hodie
<non> est ? Ubi civitates exurendae quae iam in tumulis ? Ubi dispersio
gentis quae
iam extorris est? Redde statum Iudaeae quem Christus inveniat et alium contende
venire.
|