XIV. [1] Discite nunc ex
abundantia erroris vestri ducatum. Duos dicimus Christi
habitus a prophetis demonstratos, totidem adventus eius praenotatos: unum in
humilitate, utique primum, cum tamquam ovis ad victimam deduci habebat et
tamquam agnus ante tondentem sine voce sic non aperiens os, ne aspectu quidem
honestus. [2] Adnuntiavimus
enim, inquit, de illo: sicut puerulus, sicut radix in terra
sitienti, et non erat ei species neque gloria, et vidimus eum et non habebat
speciem neque
decorem, sed species eius inhonorata, deficiens citra filios hominum, homo in
plaga positus et
sciens ferre infirmitatem, scilicet ut positus a patre in lapidem
offensionis et minoratus
ab eo modicum citra angelos,vermem se pronuntians et non hominem, ignominiam
hominis et abiectionem populi. [3] Quae ignobilitatis argumenta primo adventui
competunt
sicut sublimitatis secundo, cum fiet iam non lapis offensionis nec petra
scandali, sed lapis summus angularis post reprobationem adsumptus et sublimatus
in consummationem et petra sane illa apud Danielem de monte praecisa quae
imaginem saecularium regnorum comminuet et conteret. [4] De quo secundo adventu
eius prophetes: Et ecce cum nubibus caeli tamquam filius hominis veniens
venit usque ad
veterem dierum et aderat in conspectu eius et qui adsistebant adduxerunt illum;
et data est
ei potestas regia et omnes nationes terrae secundum genus et omnis gloria
serviens illi et potestas
illius aeterna quae non auferetur et regnum eius quod non corrumpetur. [5] Tunc scilicet
speciem honorabilem et decorem habiturus est indeficientem supra filios hominum
-- tempestivus enim decore ultra filios hominum; effusa est gratia [inquit]
in labiis tuis,
propterea benedixit te deus in saecula; accingere ensem tuum circa femur tuum,
potentissime
tempestivitate et pulchritudine tua --, cum et pater, posteaquam diminuit
illum modicum
quid citra angelos, gloria et honore coronavit illum et subiecit omnia sub
pedibus
eius. [6] Et
tunc cognoscent eum quem pupugerunt et caedent pectora sua tribus ad
tribum, utique quod retro non agnoverint eum in humilitate condicionis humanae
constitutum. Et homo est, inquit Hieremias, et quis cognoscet illum, quia
et nativitatem
eius, inquit Esaias, quis enarrabit?
[7] Sic et
apud Zachariam [ait] in persona Iesu, immo et in ipsius nominis
sacramento
verissimus sacerdos patris Christus ipsius duplici habitu in duos adventus
deliniatur:
primo sordibus indutus id est carnis passibilis et mortalis indignitate, cum
et diabolus adversabatur ei, auctor scilicet Iudae traditoris qui eum etiam
post
baptismum temptaverat, dehinc spoliatus pristinas sordes, exornatus podere et
mitra et cidari munda id est secundi adventus, quoniam gloriam et honorem
adeptus
demonstratur. [8] Nec poteritis eum Iosedech filium dicere qui nulla
omnino veste
sordida sed semper sacerdotali fuit exornatus nec umquam sacerdotali munere
privatus, sed Iesus iste Christus dei patris summi sacerdos qui primo adventu
suo
humanae formae et passibilis venit in humilitate usque ad passionem, ipse
effectus
etiam hostia per omnia pro omnibus nobis, qui post resurrectionem suam indutus
podere sacerdos in aeternum dei patris nuncupatur. [9] Sic enim et duorum hircorum
qui ieiunio offerebantur faciam interpretationem. Nonne et illi utrumque
ordinem
Christi qui iam venit ostendunt, pares quidem atque consimiles propter eundem
domini conspectum, quia non in alia venturus est forma, ut qui agnosci habet a
quibus et laesus est; unus autem eorum circumdatus coccino maledictus et
consputatus
et convulsus et compunctus a populo extra civitatem abiciebatur in
perditionem,
manifestis notatus insignibus Christi passionis qui coccinea circumdatus
veste et consputatus et omnibus contumeliis adflictus extra civitatem
crucifixus
est; alter vero pro delictis oblatus et sacerdotibus tantum templi in pabulum
datus
secundae repraesentationis argumenta signabat, quia delictis omnibus expiatis
sacerdotes templi spiritalis id est ecclesiae dominicae gratiae quasi
visceratione
quadam fruerentur ieiunantibus ceteris a salute. [10] Igitur quoniam primus adventus
et plurimis figuris obscuratus et omni inhonestate prostratus canebatur,
secundus
vero et manifestus et deo dignus, idcirco quem facile et intellegere et credere
potuerunt
eum solum intuentes id est secundum qui est in honore et gloria non inmerito
decepti sunt circa obscuriorem certe indigniorem id est primum. Atque ita in
hodiernum negant venisse Christum suum, quia non in sublimitate venerit, dum
ignorant in humilitate primum fuisse venturum.
[11] Sufficit
hucusque de his interim ordinem Christi decucurrisse, quo talis probatur
qualis adnuntiabatur, ut iam ex ista consonantia scripturarum divinarum
[intellegamus]
et quae post Christum futura praedicabantur ex dispositione divina
credantur
expuncta. Nisi enim ille venisset post quem habebant expungi, nullo modo
evenissent quae in adventu eius futura praedicabantur. [12] Igitur si
universas nationes
de profundo erroris humani exinde emergentes ad deum creatorem et Christum
eius cernitis, -- quod prophetatum non audetis negare, quia et si negaretis
statim
vobis in psalmis, sicuti iam praelocuti sumus, promissio patris occurreret
dicentis:
Filius meus es tu, ego hodie genui te; pete a me et dabo tibi gentes hereditatem
tuam et possessionem
tuam terminos terrae. Nec poteritis in istam praedicationem magis David
filium
Solomonem vindicare quam Christum dei filium nec terminos terrae David filio
promissos qui intra unicam Iudaeam regnavit quam Christo filio dei qui totum
iam orbem evangelii sui radiis inluminavit. [13] Denique et thronus in aevum magis
Christo dei filio competit quam Solomoni, temporali scilicet regi qui solo
Israeli
regnavit. Christum
enim hodie invocant nationes quae eum non sciebant et populi
hodie ad Christum confugiunt quem retro ignorabant. Non potes futurum contendere
quod vides fieri. [14] Haec aut prophetata nega, cum coram videntur, aut
adimpleta,
cum leguntur; aut si non negas utrumque, in eo erunt adimpleta in quem sunt
prophetata.
[Explicit...]Explicit
|