V. [1] Sic et sacrificia
terrenarum oblationum et spiritalium [sacrificiorum] praedicata
ostendimus, et quidem a primordio maioris filii id est Israelis terrena fuisse
in
Cain praeostensa sacrificia, sed minotis filii [Abel] id est populi nostri
sacrificia
diversa demonstrata. [2] Namque maior natu Cain de
fructu terrae obtulit munera deo,
minor vero filius Abel de fructu ovium suarum. Et respexit deus in Abel et in munera
eius, in Cain autem et in munera eius non respexit. Et dixit deus ad Cain:
quare concidit
vultus tuus ? Nonne, si recte quidem offeras non recte autem dividas, peccasti
? Quiesce; ad te
enim conversio eius et tu dominaberis eius. Et tunc dixit Cain ad Abel fratrem
suum: eamus
in campum. Et abiit cum eo illic et interfecit eum. Et tunc dixit deus ad Cain:
ubi est Abel
frater tuus? et dixit: nescio; numquid custos fratris mei sum ego? cui deus
dixit: vox
sanguinis fratris tui proclamat ad me de terra. Propter quod maledicta terra quae
aperuit
os suum ad excipiendum sanguinem fratris tui. Et gemens et tremens eris super
terram, et omnis
qui te invenerit occidet te. [3] Ex hoc igitur actu duplicia
duorum populorum sacrificia
praeostensa iam tunc a primordio animadvertimus. Denique cum per Moysen in
Levitico lex sacerdotalis conscriberetur, invenimus praescriptum populo
Israeli,
ut sacrificia nullo alio in loco offerrentur deo quam in terra promissionis,
quam
dominus deus daturus esset patribus eorum, ut introducto Israele illic
celebrarentur
sacrificia et holocausta tam pro peccatis quam pro animabus et nusquam alibi
nisi in terra sancta. [4] Cur itaque postea per prophetas praedicat spiritus
futurum, ut
in omni loco et in omni terra offerantur sacrificia deo ? Sicuti per Malachiam
unum
ex duodecim prophetis dicit: Non recipiam sacrificium de manibus vestris,
quoniam ab
oriente sole usque in occidentem nomen meum clarificatum est in omnibus
gentibus, dicit
dominus omnipotens, et in omni loco offeruntur sacrificia munda nomini meo.
Item in psalmis
David: Adferte deo, patriae gentium, indubitate quod in omnem terram
exire habebat
praedicatio apostolorum, adferte deo claritatem et honorem, adferte deo
sacrificium nominis
eius; tollite hostiam et introite in atria eius. [5] Namque quod non terrenis sacrificiis sed
spiritalibus deo litandum sit, ita legimus ut scriptum est: Cor
contribulatum et humiliatum
hostia deo est, et alibi: Sacrifica deo sacrificium laudis et redde
altissimo vota tua.
Sic itaque sacrificia spiritalia laudis designantur et cor contribulatum
acceptabile
sacrificium deo demonstratur. [6] Itaque quomodo carnalia sacrificia reprobata
intelleguntur
-- de quibus et Esaias loquitur dicens: Quo mihi multitudinem sacrificiorum
vestrorum, dicit dominus, quoniam et si adtuleritis mihi, inquit, similam,
vanum
supplicamentum execramentum mihi est, et adhuc dicit: Holocaustomata et
sacrificia
vestra et adipem hircorum et sanguinem taurorum nolo, nec si veniatis videri
mihi; quis enim
exquisivit ista de manibus vestris? --, ita sacrificia spiritalia accepta
praedicantur, ut
prophetae adnuntiant. [7] Carnalia vero sacrificia, de quibus praedicatum est: Non
est mihi voluntas in vobis, dicit dominus, sacrificia non accipiam de manibus
vestris, quoniam
ab oriente sole usque in occidentem nomen meum clarificatum est in omnibus
gentibus, dicit
dominus. De spiritalibus vero sacrificiis addit dicens: Et in omni loco
sacrificia munda
offerunt nomini meo, dicit dominus.
|