VIII. [1] Itaque requirenda
tempora praedicta et futurae nativitatis Christi et
passionis eius et exterminii civitatis Hierusalem id est vastationis eius. Dicit
enim
Daniel et civitatem sanctam et sanctum exterminari cum duce venturo et destrui
pinnaculum usque ad interitum. [2] Venturi itaque Christi ducis
sunt tempora requirenda,
quae investigabimus in Danielo; quibus computatis probabimus venisse
eum etiam ex temporibus praescriptis et ex signis competentibus et ex
operationibus
eius; quae proba<bi>mus et ex consequentibus quae post adventum eius
futura adnuntiabantur, uti iam adimpleta omnia praecepta credamus. [3] Sic igitur
de eo Daniel praedicavit, ut quando et quo in tempore gentes esset liberaturus
ostenderet et quoniam post passionem ipsa civitas exterminari haberet. [4] Dicit enim
sic: In primo anno sub Dario filio Assueri a semine Medorum qui regnavit
super regnum
Chaldaeorum ego Daniel intellexi in libris numerum annorum. Et adhuc me
loquente in
oratione ecce vir Gabriel quem vidi in visione in principio volans et tetigit
me quasi hora
sacrificii vespertini et intellegere fecit me et locutus est mecum et dixit: Daniel,
nunc exivi
imbuere te intellegentia, in principio obsecrationis tuae exivit sermo. [5] Et ego veni
ut adnuntiem
tibi, quia vir desideriorum tu es, et cogita in verbo et intellege in visione:
septuaginta ebdomades
breviatae sunt super plebem tuam et super civitatem sanctam, quoadusque
inveteretur
delictum et signentur peccata et exorentur iniustitiae et inducatur iustitia
aeterna et [ut]
signetur visio et prophetes et unguatur sanctus sanctorum. Et scies et percipies et
intelleges:
a profectione sermonis in integrando et aedificando Hierusalem usque ad
Christum ducem
ebdomades <septem et dimidia et ebdomades> sexaginta et duae et dimidia;
et convertet et
aedificabitur in latitudinem et convallationem et innovabuntur tempora. [6] Et post ebdomadas
has sexaginta et duas <et dimidiam> exterminabitur unctio et non erit, et
civitatem et sanctum
exterminabit cum duce adveniente, et concidentur quomodo in cataclysmo usque in
finem belli
quod concidetur usque ad interitum. Et confirmabit testamentum in multis;
ebdomada una et
dimidia ebdomadis auferetur meum sacrificium et libatio, et in sancto
exsecratio vastationis,
et usque ad finem temporis consummatio dabitur super hanc vastationem. [7] Animadvertamus
igitur, terminum quomodo in vero praedicit LXX ebdomadas futuras; in quibus
si reciperent eum, aedificabitur in latitudinem et longitudinem et
innovabuntur tempora.
[8] Providens autem deus
quid esset futurum, quoniam non tantum non recipient eum
verum et insequentur et tradent eum morti, et recapitulavit et dixit intra LX
et II
et dimidiam ebdomadas nasci illum et ungui sanctum sanctorum, ebdomades autem
VII et dimidia cum implerentur, pati habere et civitatem exterminari post I et
dimidiam ebdomadam, quo scilicet VII et dimidia ebdomades completae sunt.
Dicit enim sic: et civitatem et sanctum exterminari cum duce venturo [et
concidentur
sicut in cataclysmo] et destrui pinnaculum usque ad interitum.
[9] Unde igitur ostendimus,
quoniam venit Christus intra LX et II et dimidiam
ebdomadas? Numerabimus autem a primo anno
Darii, quoniam in ipso tempore
Danieli visio ostenditur. Dicit enim: et intellege et conice a profectione sermonis respondere
me tibi haec. Unde a primo anno Darii debemus
computare, quando hanc vidit
visionem Daniel. [10] Videamus igitur, anni quomodo implentur usque ad
adventum
Christi: Darius enim regnavit annis XVIIII; Artaxerxes annis XL et I; deinde
rex
Ochus qui et Cyrus annis XX et IIII; Argus anno I; alius Darius qui et Melas
nominatus est annis XX et I; Alexander Macedo annis XII; deinde post
Alexandrum,
qui et Medis et Persis regnaverat quos devicerat et in Alexandria regnum
suum firmaverat, quando et nomine suo eam appellavit, -- post eum regnavit
illic
in Alexandria Soter annis XXX et V; cui succedit Philadelphus regnans annis
XXX et VIII; huic succedit Euergetes annis XX et V; deinde Philopator annis
XVII; post hunc Epiphanes annis XX et IIII; item alius Euergetes annis XX et
VII; item alius Soter annis XXX et VIII; Ptolemaeus annis XXX et VII; Cleopatra
annis XX et II mensibus V; item adhuc Cleopatra conregnavit Augusto annis
XIII; post Cleopatram Augustus aliis annis XL et III imperavit -- nam omnes
anni
imperii Augusti fuerunt L et VI -- [11] videmus autem, quoniam in quadragesimo et
primo anno imperii Augusti, quo post mortem Cleopatrae vicesimo et octavo anno
imperavit, nascitur Christus. Et supervixit idem Augustus ex quo natus est
Christus
annis XV et erunt reliqua tempora annorum [in diem nativitatis Christi, in
annutn
Augusti quadragesimum et primum, qui post mortem Cleopatrae vicesimus et
octavus Augusto]: efficiuntur anni CCCCXXX et VII menses V in die nativitatis
Christi. [12] Et manifestata est
iustitia aeterna et unctus est sanctus sanctorum id est
Christus et signata est visio et prophetes et dimissa sunt peccata, -- quae per
fidem
nominis Christi omnibus in eum credentibus tribuuntur. Quid est autem quod
dicit
signari visum et prophetiam ? Quoniam omnes prophetae nuntiabant de illo, quod
esset venturus et pati haberet, igitur quoniam adimpleta est prophetia per
adventum
eius, propterea signari visionem et prophetiam dicebat, quoniam ipse est
signaculum omnium prophetarum adimplens omnia quae retro de eo nuntiaverant.
[13] Post enim adventum eius
et passionem ipsius iam non visio neque prophetes qui
Christum nuntiet venturum. Denique si non hoc ita est, exhibeant Iudaei
prophetarum
post Christum aliqua volumina, angelorum aliquorum visibilia miracula, quae
retro patriarchae viderunt usque ad adventum Christi qui iam venit. [14] Ex quo signata
est visio et prophetia id est statuta, et merito evangelista: Lex et
prophetae usque ad
Iohannem baptizatorem. Baptizato enim Christo id est sanctificante aquas in
suo
baptismate omnis plenitudo spiritalium retro charismatum in Christo cesserunt
signante visiones et prophetias omnes quas adventu suo adimplevit. [15] Unde firmissime
dicit adventum eius signare visum et prophetiam.
Itaque ostendentes et
numerum annorum et tempus LX et II et dimidiae ebdomadarum
adimpleta, quibus completis venisse Christum id est natum, videamus,
quid aliae VII et dimidia ebdomades quae sunt subdivisae in abscisione priorum
ebdomadarum, in quo actu sint adimpletae. [16] Post enim Augustum, qui
supervixit
post nativitatem Christi annis XV, efficiuntur: cui succedit Tiberius Caesar et
imperium habuit annis XX et II mensibus VII diebus XX et VIII -- huius
quintodecimo
anno imperii patitur Christus annos habens quasi XXX cum pateretur --;
item Caius Caesar qui et Caligula annis III mensibus VIII diebus XIII; Nero
annis XI mensibus IX diebus XIII; Galba mensibus VII diebus VI; Otho mensibus
III diebus V; Vitellius mensibus VIII diebus XX et VIII. Vespasianus anno primo
imperii sui debellat Iudaeos et fiunt anni L et II menses VI -- nam imperavit
annis XII --, atque ita in die suae expugnationis Iudaei impleverunt ebdomadas
LXX
praedictas in Danielo.
[17] Igitur expletis his
quoque temporibus et debellatis Iudaeis postea cessaverunt
illic libamina et sacrificia quae exinde illic celebrari non potuerunt. Nam et
unctio
illic exterminata est post passionem Christi; erat enim praedictum exterminari
illic unctionem, sicut in psalmis erat prophetatum: Exterminaverunt manus
meas et
pedes. [18] Quae passio Christi [huius exterminium] intra tempora LXX ebdomadarum
perfecta est sub Tiberio Caesare, consulibus Rubellio Gemino et Rufio Gemino
mense Martio temporibus paschae, die octavo Kalendarum Aprilium, die primo
azymorum quo agnum occiderunt ad vesperam, sicut a Moyse fuerat praeceptum.
Itaque omnis synagoga filiorum Israelis eum interfecit dicentes ad Pilatum, cum
eum vellet dimittere: Sanguis huius super nos et super filios nostros, et:
Si hunc dimiseris,
non es amicus Caesaris, ut adimpleri omnia possent quae de eo fuerant
scripta.
-------------
|