XX. [1] De exitu plane passionis eius
ambigitis negantes passionem crucis in Christum
praedicatam et argumentantes insuper non esse credendum, ut ad id genus
mortis exposuerit deus filium suum, quod ipse dixit: Maledictus omnis qui
pependerit
in ligno. Sed huius maledictionis sensum antecedit rerum ratio. [2] Dicit enim in
Deuteronomio:
Si autem fuerit in aliquo delictum ad iudicium mortis et morietur et
suspendetis
in ligno, non manebit corpus eius in ligno, sed sepultura sepelietis eum ipsa
die, quoniam
maledictus a deo est omnis qui suspensus fuerit in ligno, et non inquinabitis
terram quam
dominus deus tuus dabit tibi in sortem. [3] Igitur non in hanc passionem
Christum maledixit,
sed distinctionem fecit, ut, qui in aliquo delicto iudicium mortis habuissetet
moreretur
suspensus in ligno, hic maledictus a deo esset, qui propter merita delictorum
suorum suspenderetur in ligno. [4] Alioquin Christus qui dolum de
ore suo locutus
non est quique omnem iustitiam et humilitatem exhibuit, et ut supra de eo
praedictum
memoravimus, non pro meritis suis in id genus mortis expositus est, sed ut
ea quae praedicata sunt a prophetis per vos ei obventura implerentur, sicut in
psalmis
ipse spiritus Christi iam canebat dicens: Retribuebant mihi mala pro bonis, et:
Quae non rapueram tunc exsolvebam, et: Exterminaverunt manus meas et
pedes, et: Miserunt
in potum meum fel et in siti mea potaverunt me aceto, et: Super vestem
meam miserunt sortem,
sicuti cetera quae in illum commissuri essetis praedicta sunt. [5] Quae quidem omnia
ipsa perpessus non pro actu suo aliquo malo passus est, sed ut scripturae
implerentur
de ore prophetarum. Et utique sacramentum passionis ipsius figurari in
praedicationibus
oportuerat, quantoque incredibile, tanto magis scandalum futuram si
nude praedicaretur, quantoque magnificum, tanto magis obumbrandum, ut
difficultas
intellectus gratiam a deo quaereret.
[6] Itaque imprimis Isaac,
cum a patre hostia duceretur lignum[que] ipse sibi
portans, Christi exitum iam tunc denotabat in victimam concessi a patre lignum
passionis suae baiulantis. Ioseph et ipse Christum figuratus vel hoc solo, ne
cursum
demorer, quod persecutionem a fratribus passus est et venumdatus in Aegyptum
ob dei gratiam, sicut et Christus ab Israele, carnaliter a fratribus
venumdatus, a
Iuda cum traditur. [7] Nam et benedicitur a patre in haec verba Ioseph: Tauri decor
eius, cornua unicornis cornua eius; in eis nationes ventilabit pariter ad
summum usque terrae.
Non utique rhinoceros destinabatur unicornis nec minotaurus bicornis, sed
Christus
in illo significabatur, taurus ob utramque dispositionem, aliis ferus ut iudex
aliis
mansuetus ut salvator, cuius cornua essent crucis extima -- nam et in antemna
navis
quae crucis pars est hoc extremitates eius vocantur --, unicornis autem medio
stipite palus. [8] Hac denique virtute crucis et hoc more cornutus universas gentes et
nunc ventilat per fidem auferens a terra in caelum et tunc ventilabit per
iudicium
deiciens de caelo in terram. Idem erit et alibi taurus apud eandem scripturam.
Cum
Iacob in Simeonem et Levi porrexit benedictionem, de scribis et pharisaeis
prophetat;
ex illis enim deducitur census illorum. [9] Interpretatur enim spiritaliter
sic:
Simeon et Levi perfecerunt iniquitatem ex sua secta, qua scilicet
Christum sunt persecuti;
in concilium eorum ne veniat anima mea et in statiomm eorum ne incubuerint
viscera
mea, quoniam in indignatione sua interfecerunt homines, id est prophetas, et
in concupiscentia
sua subnervaverunt taurum, id est Christum quem post necem prophetarum
interfecerunt
et nervos eius suffigendo clavis desaevierunt. [10] Ceterum vanum, si post
homicidia iam ab eis commissa + aliis et non ipsis + exprobrat carnificinam. Iam
vero
Moyses quid utique tunc tantum, cum Iesus adversus Amelech proeliabatur,
expansis
manibus orabat residens, quando in rebus tam attonitis magis utique genibus
positis et manibus caedentibus pectus et facie humi volutante orationem
commendare
debuisset, nisi quia illic, ubi nomen domini Iesu dicebat dimicaturi quandoque
adversus diabolum, crucis habitus quoque erat necessarius, per quam Iesus
victoriam esset relaturus ? Idem rursus Moyses post interdictam omnis rei
similitudinem
cur aereum serpentem ligno impositum pendentis habitu in spectaculum
Israeli salutare proposuit eo tempore quo a serpentibus post idololatriam
exterminabantur,
nisi quod hic dominicam crucem intentabat, qua serpens diabolus
designabatur et laesus quisque ab eiusmodi colubris id est angelis eius a
delictorum
peccantia ad crucis istius sacramenta intentus salvus efficiebatur ? nam qui in
illam
tunc respiciebat a morsu serpentium liberabatur.
[11] Age nunc, si legisti
penes prophetam in psalmis: Dominus regnavit a ligno, expecto
quid intellegas, ne forte lignarium aliquem regem significari putetis et non
Christum
qui exinde a passione ligni superata morte regnavit. Proinde et Esaias: Quoniam
puer, inquit, natus est vobis et datus est vobis filius; quid novum,
si non de filio dei
dicit ? -- Et datus est vobis cuius imperium [initium] factum est
super humerum ipsius.
[12] Quis omnino regum
insigne potestatis suae humero praefert et non aut capite diadema
aut manu sceptrum aut + aliqua proprietate usus nova + ? Sed solus novus rex
aevorum Christus Iesus novam gloriam et potestatem et sublimitatem suam in
humero extulit, crucem scilicet, ut secundum superiorem prophetiam exinde
dominus regnaret a ligno. De hoc enim ligno etiam deus per Hieremiam insinuat
quod essetis dicturi: Venite, immittamus in pane eius lignum et conteramus
eum a terra
vivorum et nomen illius non memorabitur amplius. Utique in corpus eius
lignum missum
est. Sic enim Christus revelavit panem corpus suum appellans, cuius retro
corpus
in pane prophetes nuntiavit. [13] Si adhuc quaeris dominicae
crucis praedicationes, satis
iam poterit tibi facere vicesimus primus psalmus totam Christi continens
passionem
canentis iam tunc gloriam suam: Foderunt, inquit, manus meas et
pedes, quae
propria est atrocitas crucis. Et rursus, cum auxilium patris implorat: Salvum
me fac,
inquit, ex ore leonis, utique mortis, et de cornibus unicornuorum
humilitatem meam, de
apicibus scilicet crucis, ut supra ostendimus. [14] Quam crucem nec ipse David
passus
est nec ullus regum Iudaeorum, ne putetis alterius alicuius prophetari
passionem
quam eius qui solus a populo tam insigniter crucifixus est.
Nunc si omnes istas
interpretationes respuerit et inriserit duritia cordis vestri,
probabimus sufficere posse mortem Christi prophetatam, ut ex hoc quod non
esset edicta qualis mors intellegatur per crucem evenisse nec alii deputandam
fuisse
passionem crucis quam cuius mors praedicabatur. [15] Nam mortem eius et passionem
et sepulturam una voce Esaiae volo ostendere: A facinoribus, inquit, populi
mei
perductus est ad mortem et dabo malos pro sepultura eius et divites pro morte
eius, quia
scelus non fecit nec dolus in ore eius inventus est; et deus voluit eximere a
morte animam eius
et cetera. [16] Dicit etiam adhuc: Sepultura eius sublata est e
medio. Nec sepultus enim est
nisi mortuus nec sepultura eius sublata est e medio nisi per resurrectionem
eius.
Denique subiungit: Propterea ipse multos in hereditatem habebit et multorum
dividet
spolia -- quis alius nisi qui + natus + est, ut supra ostendimus ? -- pro
eo quod tradita est
in mortem anima eius. Ostensa enim causa gratiae eius, pro iniuria scilicet
mortis
repensandae, pariter ostensum est haec illum propter mortem consecuturum post
mortem, utique post resurrectionem, consecuturum. [17] Nam quod in passione eius
accidit, ut media dies tenebresceret, Amos propheta adnuntiat dicens: Et
erit,
inquit, in die illa, dicit dominus: occidet sol media die et tenebrescet
super terram dies
luminis et convertam dies festos vestros in luctum et omnia cantica vestra in
lamentationem et
imponam super lumbos vestros saccum et super omne caput calvitium et ponam eum
quasi
luctum dilecti et eos qui cum illo quasi diem maeroris. [18] Hoc enim et
Moyses initio primi
mensis novorum facturos vos prophetavit, cum omne vulgus filiorum Israelis ad
vesperam agnum esset immolaturum, et hanc sollemnitatem diei huius id est
paschae
azymorum cum amaritudine manducaturos praecanebat et adiecit pascha
esse domini id est passionem Christi, quod ita quoque adimpletum est, ut prima
die azymorum interficeretis Christum. [19] Et ut prophetiae implerentur, properavit
dies vesperam facere id est tenebras efficere, quae media die factae sunt,
atque ita
dies festos vestros convertit deus in luctum et cantica vestra in
lamentationem.
Post enim passionem Christi etiam captivitas vobis et dispersio obvenit
praedicata
ante per spiritum sanctum.
|