Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De idololatria

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VII. [1] Ad hanc partem zelus fidei perorabit ingemens: Christianum ab idolis in ecclesiam uenire, de aduersaria officina in domum dei uenire, attollere ad deum patrem manus matres idolorum, his manibus adorare, quae foris aduersus deum adorantur, eas manus admouere corpori domini, quae daemoniis corpora conferunt signum ? [2] Nec hoc sufficit. Parum sit, si ab aliis manibus accipiant quod contaminent, sed etiam ipsae tradunt aliis quod contaminauerunt. [3] Adleguntur in ordinem ecclesiasticum artifices idolorum. Pro scelus ! Semel Iudaei Christo manus intulerunt, isti quotidie corpus eius lacessunt. O manus praecidendae ! Viderint iam, an per similitudinem dictum sit: si te manus tua scandalizat, ampute amputa eam. Quae magis amputandae, quam in quibus domini corpus scandalizatur?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL