Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus De idololatria IntraText CT - Text |
XVI. [1] Circa officia uero priuatarum et communium sollemnitatum, ut togae purae, ut sponsalium, ut nuptialium, ut nominalium, nullum outem periculum obseruari de flatu idololatriae, quae quae interuenit. [2] Causae enim sunt considerandae, quibus praestatur officium. Eas mundas esse opinor per semetipsas, quia neque uestitus uirilis neque anulus aut coniunctio maritalis de alicuius idoli honore descendit. Nullum denique cultum a deo maledictum inuenio, nisi muliebrem in uiro. Maledictus enim, inquit, omnis qui muliebribus induitur. Togauero etiam appellatione uirilis est. [3] Nuptias quoque celebrari non magis deus prohibet quam nomen imponi. Sed his accommodantur sacrificia. sim Sim uocatus nec adsacrificii sit titulus officii, et operae meae expunctio quae quantum sibi licet. [4] utinam quantum sibi Vtinam quidem nec uidere possimus quae facere nobis nefas est. Sed quoniam ita malus circumdedit saeculum idololatria, licebit adesse in quibusdam, quae nos homini, non idolo, officiosos habent. Plane ad sacerdotium et sacrificium uocatus non ibo (proprium enim idoli est officium est), sed neque consilio neque sumptu alia uera aliaue opera in eiusmodi fungar. [5] Si propter sacrificium uocatus adsistam, ero particeps idololatriae: si me alia causa coniungit sacrificanti, ero tantum spectator sacrificii.