Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De idololatria

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXII. [1] Aeque benedici per per deos nationum Christo Christo initiatus non non sustinebit, ut non semper reiciat immundam benedictionem et eam sibi in deum conuertens emundet. Benedici per deos nationum maledici est per deum. [2] Si cui cui dedero eleemosynam uel aliquid praestitero beneficii, et ille mihi deos suos uel coloniae genium propitios imprecetur, iam oblatio mea uel operatio idolorum honor erit,per per quae benedictiones ... benedictionis gratiam compensat. [3] Cur autem non sciat me dei causa fecisse, ut et deus potius glorificetur et daemonia non honorentur in eo quod propter deum feci? Si feci? Si deus uidet, quoniam propter ipsum feci, pariter uidet, quoniam propter ipsum fecisse me nolui ostendere, et praeceptum eius idolothytum quodammodo feci. [4] Multi dicunt, nemo se debet promulgare; puto autem nec negare. Negat enim, quicumque dissimulat in quacumque causa pro ethnico habitus, et utique omnis negatio idololatria est, sicut omnis idololatria negatio siue in factis siue in uerbis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL