Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
LX.
Idola,
quae per verba intellectui imponuntur, duorum generum sunt; aut enim sunt rerum
nomina, quae non sunt (quemadmodum enim sunt res, quae nomine carent per
inobservationem; ita sunt et nomina, quae carent rebus, per suppositionem
phantasticam), aut sunt nomina rerum, quae sunt, sed confusa et male terminata,
et temere et inaequaliter a rebus abstracta. Prioris generis sunt, fortuna,
primum mobile, planetarum orbes, elementum ignis, et hujusmodi commenta, quae a
vanis et falsis theoriis ortum habent. Atque hoc genus idolorum facilius
ejicitur, quia per constantem abnegationem et antiquationem theoriarum
exterminari possunt.
At alterum genus perplexum est, et alte haerens; quod ex mala et imperita
abstractione excitatur. Exempli gratia, accipiatur aliquod verbum (humidum, si
placet), et videamus quomodo sibi constent quae per hoc verbum significantur:
et invenietur verbum istud, humidum, nihil aliud quam nota confusa diversarum
actionum, quae nullam constantiam aut reductionem patiuntur. Significat enim et
quod circa aliud corpus facile se circumfundit; et quod in se est
indeterminabile, nec consistere potest; et quod facile cedit undique; et quod
facile se dividit et dispergit; et quod facile se unit et colligit; et quod
facile fluit et in motu ponitur; et quod alteri corpori facile adhaeret, idque
madefacit; et quod facile reducitur in liquidum, sive colliquatur, cum antea
consisteret. Itaque quum ad hujus nominis praedicationem et impositionem ventum
sit; si alia accipias, flamma humida est; si alia accipias, aer humidus non
est; si alia, pulvis minutus humidus est; si alia, vitrum humidum est: ut
facile appareat istam notionem ex aqua tantum et communibus et vulgaribus
liquoribus, absque ulla debita verificatione, temere abstractam esse.
In verbis autem gradus sunt quidam pravitatis et erroris. Minus vitiosum genus
est nominum substantiae alicujus, praesertim specierum infirmarum, et bene
deductarum (nam notio cretae, luti, bona; terrae, mala): vitiosius genus est
actionum, ut generare, corrumpere, alterare: vitiosissimum qualitatum (exceptis
objectis sensus immediatis), ut gravis, levis, tenuis, densi, etc.; et tamen in
omnibus istis fieri non potest, quin sint aliae notiones aliis paulo meliores,
prout in sensum humanum incidit rerum copia.