Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
LXI.
At
idola theatri innata non sunt, nec occulto insinuata in intellectum; sed ex
fabulis theoriarum, et perversis legibus demonstrationum, plane indita et
recepta. In his autem confutationes tentare et suscipere consentaneum prorsus
non est illis, quae a nobis dicta sunt. Quum enim nec de principiis
consentiamus, nec de demonstrationibus, tollitur omnis argumentatio. Id vero
bono fit fato, ut antiquis suus constet honos. Nihil enim illis detrahitur, quum de via omnino quaestio sit. Claudus enim
(ut dicitur) in via antevertit cursorem extra viam. Etiam illud manifesto
liquet, currenti extra viam, quo habilior sit et velocior, eo majorem
contingere aberrationem.
Nostra vero inveniendi scientias ea est ratio, ut non multum ingeniorum acumini
et robori relinquatur; sed quae ingenia et intellectus fere exaequet.
Quemadmodum enim ad hoc ut linea recta fiat, aut circulus perfectus
describatur, multum est in constantia et exercitatione manus, si fiat ex vi
manus propria, sin autem adhibeatur regula, aut circinus, parum aut nihil;
omnino similis est nostra ratio. Licet autem confutationum particularium nullus
sit usus; de sectis tamen et generibus hujusmodi theoriarum nonnihil dicendum
est; atque etiam paulo post de signis exterioribus, quod se male habeant; et
postremo de causis tantae infelicitatis et tam diuturni et generalis in errore
consensus; ut ad vera minus difficilis sit aditus, et intellectus humanus
volentius expurgetur et idola dimittat.