Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
LXV.
At
corruptio philosophiae ex superstitione, et theologia admista, latius omnino
patet, et plurimum mali infert, aut in philosophias integras, aut in earum
partes. Humanus enim intellectus non minus impressionibus phantasiae est
obnoxius, quam impressionibus vulgarium notionum. Pugnax enim genus
philosophiae et sophisticum illaqueat intellectum: at illud alterum
phantasticum, et tumidum, et quasi poeticum, magis blanditur intellectui. Inest
enim homini quaedam intellectus ambitio, non minor quam voluntatis; praesertim
in ingeniis altis et elevatis.
Hujus autem generis exemplum inter Graecos illucescit, praecipue in Pythagora,
sed cum superstitione magis crassa et onerosa conjunctum; at periculosius et
subtilius in Platone atque ejus schola. Invenitur etiam hoc genus mali in
partibus philosophiarum reliquarum, introducendo formas abstractas, et causas
finales, et causas primas; omittendo saepissime medias, et hujusmodi. Huic
autem rei summa adhibenda est cautio. Pessima enim res est errorum apotheosis,
et pro peste intellectus habenda est, si vanis accedat veneratio. Huic autem
vanitati nonnulli ex modernis summa levitate ita indulserunt, ut in primo
capitulo Geneseos, et in libro Job, et aliis Scripturis sacris, philosophiam
naturalem fundare conati sint; inter viva quaerentes mortua. Tantoque magis haec vanitas inhibenda venit, et
coercenda, quia ex divinorum et humanorum malesana admistione non solum
educitur philosophia phantasica, sed etiam religio haeretica. Itaque salutare
admodum est, si mente sobria fidei tantum dentur quae fidei sunt.