Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sir Francis Bacon
Novum Organum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LXX.

Sed demonstratio longe optima est experientia; modo haereat in ipso experimento. Nam si traducatur ad alia quae similia existimantur, nisi rite et ordine fiat illa traductio, res fallax est. At modus experiendi, quo homines nunc utuntur, caecus est et stupidus. Itaque cum errant et vagantur nulla via certa, sed ex occursu rerum tantum consilium capiunt, circumferuntur ad multa, sed parum promovent; et quandoque gestiunt, quandoque distrahuntur; et semper inveniunt quod ulterius quaerant. Fere autem ita fit, ut homines leviter et tanquam per ludum experiantur, variando paululum experimenta jam cognita; et, si res non succedat, fastidiendo et conatum deserendo. Quod si magis serio et constanter ac laboriose ad experimenta se accingant, tamen in uno aliquo experimento eruendo operam collocant; quemadmodum Gilbertus in magnete, Chymici in auro. Hoc autem faciunt homines instituto non minus imperito quam tenui. Nemo enim alicujus rei naturam in ipsa re feliciter perscrutatur; sed amplianda est inquisitio ad magis communia.
Quod si etiam scientiam quandam et dogmata ex experimentis moliantur; tamen semper fere studio praepropero et intempestivo deflectunt ad praxin: non tantum propter usum et fructum ejusmodi praxeos, sed ut in opere aliquo novo veluti pignus sibi arripiant, se non inutiliter in reliquis versaturos: atque etiam aliis se venditent, ad existimationem meliorem comparandam de iis in quibus occupati sunt. Ita fit ut, more Atalantae, de via decedant ad tollendum aureum pomum; interim vero cursum interrumpant, et victoriam emittant e manibus. Verum in experientiae vero curriculo eoque ad nova opera producendo, Divina Sapientia omnino et ordo pro exemplari sumenda sunt. Deus autem primo die creationis lucem tantum creavit, eique operi diem integrum attribuit; nec aliquid materiati operis eo die creavit. Similiter et ex omnimoda experientia, primum inventio causarum et axiomatum verorum elicienda est: et lucifera experimenta, non fructifera quaerenda. Axiomata autem recte inventa et constituta praxin non strictim sed confertim instruunt; et operum agmina ac turmas post se trahunt. Verum de experiendi viis, quae non minus quam viae judicandi obsessae sunt et interclusae, postea dicemus; impraesentiarum de experientia vulgari, tanquam de mala demonstratione, tantum loquuti. Jam vero postulat ordo rerum, ut de iis quorum paulo ante mentionem fecimus, signis, quod philosophiae et contemplationes in usu male se habeant, et de causis rei primo intuitu tam mirabilis et incredibilis, quaedam subjungamus. Signorum enim notio praeparat assensum: causarum vero explicatio tollit miraculum. Quae duo ad extirpationem idolorum ex intellectu faciliorem et clementiorem multum juvant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL