Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
LXXX.
Accedit
et illud, quod naturalis philosophia in iis ipsis viris, qui ei incubuerint,
vacantem et integrum hominem, praesertim his recentioribus temporibus, vix
nacta sit; nisi forte quis monachi alicujus in cellula, aut nobilis in villula
lucubrantis, exemplum adduxerit: sed facta est demum naturalis philosophia
instar transitus cujusdam et pontisternii ad alia.
Atque magna ista scientiarum mater mira indignitate ad officia ancillae detrusa
est; quae medicinae aut mathematices operibus ministret, et rursus quae
adolescentium immatura ingenia lavet et imbuat velut tinctura quadam prima, ut
aliam postea foelicius et commodius excipiant. Interim nemo expectet magnum
progressum in scientiis (praesertim in parte earum operativa), nisi philosophia
naturalis ad scientias particulares producta fuerit, et scientiae particulares
rursus ad naturalem philosophiam reductae. Hinc enim fit, ut astronomia,
optica, musica, plurimae artes mechanicae, atque ipsa medicina, atque (quod
quis magis miretur) philosophia moralis et civilis, et scientiae logicae, nil
fere habeant altitudinis in profundo: sed per superficiem et varietatem rerum
tantum labantur: quia, postquam particulares istae scientiae dispertitae et
constitutae fuerint, a philosophia naturali non amplius aluntur; quae ex
fontibus et veris contemplationibus motuum, radiorum, sonorum, texturae, et
schematismi corporum, affectuum, et prehensionum intellectualium, novas vires
et augmenta illis impertiri potuerit. Itaque minime mirum
est si scientiae non crescant, cum a radicibus suis sint separatae.