Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
Quemadmodum autem finis et meta scientiarum male posita
sunt apud homines; ita rursus etiamsi illa recte posita fuissent, viam tamen
sibi delegerunt omnino erroneam et imperviam. Quod stupore quodam animum rite
rem reputanti perculserit; non ulli mortalium curae aut cordi fuisse, ut
intellectui humano ab ipso sensu et experientia ordinata et bene condita via
aperiretur et muniretur; sed omnia vel traditionum caligini, vel argumentorum
vertigini et turbini, vel casus et experientiae vagae et inconditae undis et
ambagibus permissa esse. Atque cogitet quis sobrie et diligenter, qualis sit ea
via, quam in inquisitione et inventione alicujus rei homines adhibere
consueverunt. Et primo notabit proculdubio inveniendi modum simplicem et
inartificiosum, qui hominibus maxime est familiaris. Hic autem non alius est,
quam ut is, qui se ad inveniendum aliquid comparat et accingit, primo quae ab
aliis circa illa dicta sint inquirat et evolvat; deinde propriam meditationem
addat, atque per mentis multam agitationem spiritum suum proprium sollicitet,
et quasi invocet, ut sibi oracula pandat: quae res omnino sine fundamento est,
et in opinionibus tantum volvitur.
At alius quispiam dialecticam ad inveniendum advocet, quae nomine tenus tantum
ad id quod agitur pertinet. Inventio enim dialecticae non est principiorum et
axiomatum praecipuorum, ex quibus artes constant, sed eorum tantum quae illis
consentanea videntur. Dialectica enim magis curiosos et importunos, et sibi
negotium facessentes, eamque interpellantes de probationibus et inventionibus
principiorum, sive axiomatum primorum, ad fidem, et veluti sacramentum cuilibet
arti praestandum, notissimo responso rejicit.
Restat experientia mera: quae, si occurrat, casus; si quaesita sit,
experimentum nominatur. Hoc autem experientiae genus nihil aliud est, quam
(quod aiunt) scopae dissolutae, et mera palpatio, quali homines noctu utuntur,
omnia pertentando, si forte in rectam viam incidere detur; quibus multo satius
et consultius foret diem praestolari, aut lumen accendere, et deinceps viam
inire. At contra, verus experientiae ordo primo lumen accendit, deinde per
lumen iter demonstrat, incipiendo ab experientia ordinata et digesta, et minime
praepostera aut erratica, atque ex ea educendo axiomata, atque ex axiomatibus
constitutis rursus experimenta nova; quum nec verbum divinum in rerum massam
absque ordine operatum sit.
Itaque desinant homines mirari si spatium scientiarum non confectum sit, cum a
via omnino aberraverint; relicta prorsus et deserta experientia, aut in ipsa
(tanquam in labyrintho) se intricando, et circumcursando; cum rite institutus
ordo per experientiae sylvas ad aperta axiomatum tramite constanti ducat.