Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sir Francis Bacon
Novum Organum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LXXXV.

Neque solum admiratio antiquitatis, authoritatis, et consensus, hominum industriam in iis, quae jam inventa sunt, acquiescere compulit; verum etiam operum ipsorum admiratio, quorum copia jampridem facta est humano generi. Etenim quum quis rerum varietatem, et pulcherrimum apparatum qui per artes mechanicas ad cultum humanum congestus et introductus est, oculis subjecerit, eo certe inclinabit, ut potius ad opulentiae humanae admirationem, quam ad inopiae sensum accedat; minime advertens primitivas hominis observationes atque naturae operationes (quae ad omnem illam varietatem instar animae sunt, et primi motus) nec multas, nec alte petitas esse; caetera ad patientiam hominum tantum, et subtilem et ordinatum manus vel intrumentorum motum, pertinere. Res enim (exempli gratia) subtilis est certe et accurata confectio horologiorum, talis scilicet, quae coelestia in rotis, pulsum animalium in motu successivo et ordinato, videatur imitari; quae tamen res ex uno aut altero naturae axiomate pendet.
Quod si quis rursus subtilitatem illam intueatur quae ad artes liberales pertinet; aut etiam eam quae ad corporum naturalium praeparationem per artes mechanicas spectat, et hujusmodi res suspiciat; veluti inventionem motuum coelestium in astronomia, concentuum in musica, literarum alphabeti (quae etiam adhuc in regno Sinarum in usu non sunt) in grammatica; aut rursus in mechanicis, factorum Bacchi et Cereris, hoc est, praeparationum vini et cervisiae, panificiorum, aut etiam mensae delitiarum, et distillationum, et similium: ille quoque, si secum cogitet, et animum advertat, per quantos temporum circuitus (cum haec omnia, praeter distillationes, antiqua fuerint) haec ad eam, quam nunc habemus, culturam perducta sint, et (ut jam de horologiis dictum est) quam parum habeant ex observationibus et axiomatibus naturae, atque quam facile, et tanquam per occasiones obvias et contemplationes incurrentes, ista inveniri potuerint: ille (inquam) ab omni admiratione se facile liberabit, et potius humanae conditionis miserebitur, quod per tot secula tanta fuerit rerum et inventorum penuria et sterilitas. Atque haec ipsa tamen, quorum nunc mentionem fecimus, inventa, philosophia et artibus intellectus antiquiora fuerunt: adeo ut(si verum dicendum sit) cum hujusmodi scientiae rationales et dogmaticae inceperint, inventio operum utilium desierit.
Quod si quis ab officinis ad bibliothecas se converterit, et immensam, quam videmus, librorum varietatem in admiratione habuerit, is, examinatis et diligentius introspectis ipsorum librorum materiis et contentis, obstupescet certe in contrarium; et postquam nullum dari finem repetitionibus observaverit, quamque homines eadem agant et loquantur, ab admiratione varietatis transibit ad miraculum indigentiae et paucitatis earum rerum quae hominum mentes adhuc tenuerunt et occuparunt.
Quod si quis ad intuendum ea, quae magis curiosa habentur quam sana, animum submiserit, et alchymistarum aut magorum opera penitius introspexerit, is dubitabit forsitan utrum risu an lachrymis potius illa digna sint. Alchymista enim spem alit aeternam, atque ubi res non succedit errores proprios reos substituit; secum accusatorie reputando, se aut artis aut authorum vocabula non satis intellexisse, unde ad traditiones et auriculares susurros animum applicat; aut in practicae suae scrupulis et momentis aliquid titubatum esse, unde experimenta in infinitum repetit: ac interim quum inter experimentorum sortes in quaedam incidit aut ipsa facie nova aut utilitate non contemnenda; hujusmodi pignoribus animum pascit, eaque in majus ostentat et celebrat: reliqua spe sustentat. Neque tamen negandum est, alchymistas non pauca invenisse, et inventis utilibus homines donasse. Verum fabula illa non male in illos quadrat de sene, qui filiis aurum in vinea defossum (sed locum se nescire simulans) legaverit; unde illi vineae fodiendae diligenter incubuerunt, et aurum quidem nullum repertum, sed vindemia ex ea cultura facta est uberior.
At naturalis magiae cultores, qui per rerum sympathias et antipathias omnia expediunt, ex conjecturis otiosis et supinissimis, rebus virtutes et operationes admirabiles affinxerunt; atque si quando opera exhibuerint, ea illius sunt generis, ut ad admirationem et novitatem, non ad fructum et utilitatem, accommodata sint.
In superstitiosa autem magia (si et de hac dicendum sit) illud inprimis animadvertendum est, esse tantummodo certi cujusdam et definiti generis subjecta, in quibus artes curiosae et superstitiosae, per omnes nationes atque aetates atque etiam religiones, aliquid potuerint aut luserint. Itaque ista missa faciamus. Interim nil mirum est, si opinio copiae causam inopiae dederit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL