Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
At longe majora a pusillanimitate, et pensorum, quae
humana industria sibi proposuit, parvitate et tenuitate, detrimenta in scientias
invecta sunt. Et tamen (quod pessimum est) pusillanimitas ista non sine
arrogantia et fastidio se offert.
Primum enim, omnium artium illa reperitur cautela jam facta familiaris, ut in
qualibet arte authores artis suae infirmitatem in naturae calumniam vertant; et
quod ars ipsorum non assequitur, id ex eadem arte impossibile in natura
pronunciant. Neque certe damnari potest ars, si ipsa judicet. Etiam
philosophia, quae nunc in manibus est, in sinu suo posita quaedam fovet, aut
placita, quibus (si diligentius inquiratur) hoc hominibus omnino persuaderi
volunt; nil ab arte, vel hominis opere, arduum, aut in naturam imperiosum et
validum, expectari debere; ut de heterogenia caloris astri et ignis, et
mistione, superius dictum est. Quae si notentur accuratius, omnino pertinent ad
humanae potestatis circumscriptionem malitiosam, et ad quaesitam et
artificiosam desperationem, quae non solum spei auguria turbet, sed etiam omnes
industriae stimulos et nervos incidat, atque ipsius experientiae aleas
abjiciat; dum de hoc tantum solliciti sint, ut ars eorum perfecta censeatur;
gloriae vanissimae et perditissimae dantes operam, scilicet ut quicquid adhuc
inventum et comprehensum non sit, id omnino nec inveniri, nec comprehendi posse
in futurum credatur. At si quis rebus addere se et novum aliquid reperire
conetur, ille tamen omnino sibi proponet et destinabit unum aliquod inventum
(nec ultra) perscrutari et eruere; ut magnetis naturam, maris fluxum et
refluxum, thema coeli, et hujusmodi, quae secreti aliquid habere videntur, et
hactenus parum feliciter tractata sint: quum summae sit imperitiae, rei
alicujus naturam in se ipsa perscrutari; quandoquidem eadem natura, quae in
aliis videtur latens et occulta, in aliis manifesta sit et quasi palpabilis,
atque in illis admirationem, in his ne attentionem quidem moveat; ut fit in
natura consistentiae, quae in ligno vel lapide non notatur, sed solidi
appellatione transmittitur, neque amplius de fuga separationis aut solutionis
continuitatis inquiritur; at in aquarum bullis eadem res videtur subtilis et
ingeniosa; quae bullae se conjiciunt in pelliculas quasdam, in hemisphaerii
formam curiose effictas, ut ad momentum temporis evitetur solutio
continuitatis.
Atque prorsus illa ipsa, quae habentur pro secretis, in aliis habent naturam manifestam
et communem; quae nunquam se dabit conspiciendam, si hominum experimenta aut
contemplationes in illis ipsis tantum versentur. Generaliter autem et vulgo, in operibus
mechanicis habentur pro novis inventis, si quis jampridem inventa subtilius poliat,
vel ornet elegantius, vel simul uniat et componat, vel cum usu commodius
copulet, aut opus majore, aut etiam minore, quam fieri consuevit, mole vel
volumine exhibeat, et similia.
Itaque minime mirum est, si nobila et genere humano digna inventa in lucem
extracta non sint, quum homines hujusmodi exiguis pensis et puerilibus contenti
et delectati fuerint; quinetiam in iisdem se magnum aliquod sequutos, aut
assequutos putaverint.