Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
Neque
illud praetermittendum est, quod nacta sit philosophia naturalis per omnes
aetates adversarium molestum et difficilem; superstitionem nimirum, et zelum
religionis caecum et immoderatum. Etenim videre est apud Graecos, eos, qui
primum causas naturales fulminis et tempestatum insuetis adhuc hominum auribus
proposuerunt, impietatis in deos eo nomine damnatos: nec multo melius a
nonnullis antiquorum patrum religionis Christianae exceptos fuisse eos, qui ex
certissimis demonstrationibus (quibus nemo hodie sanus contradixerit) terram
rotundam esse posuerunt, atque ex consequenti antipodas esse asseruerunt.
Quinetiam, ut nunc sunt res, conditio sermonum de natura facta est durior et
magis cum periculo, propter theologorum scholasticorum summas et methodos; qui
cum theologiam (satis pro potestate) in ordinem redegerint, et in artis formam
effinxerint, hoc insuper effecerunt, ut pugnax et spinosa Aristotelis
philosophia corpori religionis, plus quam par erat, immisceretur.
Eodem etiam spectant (licet diverso modo) eorum commentationes, qui veritatem
Christianae religionis ex principiis ex authoritatibus philosophorum deducere
et confirmare haud veriti sunt; fidei et sensus conjugium tanquam legitimum
multa pompa et solennitate celebrates, et grata rerum varietate animos hominum
permulcentes; sed interim divina humanis, impari conditione, permiscentes. At
in hujusmodi misturis theologiae cum philosophia, ea tantum, quae nunc in
philosophia recepta sunt, comprehenduntur; sed nova, licet in melius mutata,
tantum non summoventur et exterminantur.
Denique invenias, ex quorundam theologorum imperitia, aditum alicui
philosophiae, quamvis emendatae, pene interclusum esse. Alii siquidem
simplicius subverentur, ne forte altior in naturam inquisitio ultra concessum
sobrietatis terminum penetret; traducentes et perperam torquentes ea, quae de
divinis mysteriis in Scripturis sacris adversus rimantes secreta divina
dicuntur, ad occulta naturae, quae nullo interdicto prohibentur. Alii callidus
conjiciunt et animo versant, si media ignorentur, singula ad manum et virgulam
divinam (quod religionis, ut putant, maxime intersit) facilius posse referri:
quod nihil aliud est, quam Deo per mendacium gratificari velle. Alii ab exemplo
metuunt, ne motus et mutationes circa philosophiam in religionem incurrant ac
desinant. Alii denique solliciti videntur, ne in naturae inquisitione aliquid
inveniri possit, quod religionem (praesertim apud indoctos) subvertat, aut
saltem labefactet. At isti duo posteriores metus nobis videntur omnino
sapientiam animalem sapere; ac si homines, in mentis suae recessibus et
secretis cogitationibus de firmitudine religionis, et fidei in sensum imperio
diffiderent ac dubitarent; et propterea ab inquisitione veritatis in
naturalibus periculum illis impendere metuerent. At vere rem reputanti, philosophia naturalis, post verbum Dei, certissima
superstitionis medicina est; eademque probatissimum fidei alimentum. Itaque
merito religioni donatur tanquam fidissima ancilla: cum altera voluntatem Dei,
altera potestatem manifestet. Neque enim erravit Ille, quit dixit; erratis,
nescientes Scripturas et potestatem Dei: informationem de voluntate et
meditationem de potestate nexu individuo commiscens et copulans. Interim minus
mirum est, si naturalis philosophiae incrementa cohibita sint; cum religio,
quae plurimum apud animos hominum pollet, per quorundam imperitiam et zelum
incautum in partem contrariam transierit et abrepta fuerit.