Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
XCII.
Sed
longe maximum progressibus scientiarum, et novis pensis ac provinciis in iisdem
suscipiendis, obstaculum deprehenditur in desperatione hominum, et suppositione
impossibilis. Solent enim viri prudentes et severi in hujusmodi rebus plane
diffidere: naturae obscuritatem, vitae brevitatem, sensuum fallacias, judicii
infirmitatem, experimentorum difficultates, et similia secum reputantes. Itaque
existimant, esse quosdam scientiarum, per temporum et aetatum mundi
revolutiones, fluxus et refluxus; cum aliis temporibus crescant et floreant,
aliis declinent et jaceant: ita tamen, ut cum ad certum quendam gradum et
statum pervenerint, nil ulterius possint.
Itaque si quis majora credat aut spondeat, id putant esse
cujusdam impotentis et immaturi animi; atque hujusmodi conatus initia scilicet
laeta, media ardua, extrema confusa habere. Atque cum hujusmodi cogitationes
eae sint, quae in viros graves et judicio praestantes facile cadant, currandum
revera est, ne rei optimae et pulcherrimae amore capti severitatem judicii
relaxemus, aut minuamus; et sedulo videndum, quid spei affulgeat, et ex qua
parte se ostendat; atque auris levioribus spei rejectis, eae, quae plus
firmitudinis habere videntur, omnino discutiendae sunt et pensitandae.
Quinetiam prudentia civilis ad consilium vocanda est et adhibenda, quae ex
praescripto diffidit, et de rebus humanis in deterius conjicit. Itaque jam et
de spe dicendum est; praesertim cum nos promissores non simus, nec vim aut
insidias hominum judiciis faciamus aut struamus, sed homines manu et sponte
ducamus. Atque licet longe potentissimum futurum sit remedium ad spem
imprimendam, quando homines ad particularia, praesertim in tabulis nostris
inveniendi digesta et disposita (quae partim ad secundam, sed multo magis ad
quartam Instaurationis nostrae partem pertinent), adducemus; cum hoc ipsum sit
non spes tantum, sed tanquam res ipsa: tamen ut omnia clementius fiant,
pergendum est in instituto nostro de praeparandis hominum mentibus; cujus
praeparationis ista ostensio spei pars est non exigua. Nam absque ea, reliqua
faciunt magis ad contristationem hominum (scilicet, ut deteriorem et viliorem
habeant de iis, quae jam in usu sunt, opinionem, quam nunc habent, et suae
conditionis infortunium plus sentiant et pernoscant), quam ad alacritatem
aliquam inducendam, aut industriam experiendi acuendam. Itaque conjecturae
nostrae, quae spem in hac re faciunt probabilem, aperiendae sunt et
proponendae: sicut Columbus fecit, ante navigationem illam suam mirabilem maris
Atlantici: cum rationes adduxerit, cur ipse novas terras et continentes praeter
eas, quae ante cognitae fuerunt, inveniri posse confideret: quae rationes,
licet primo rejectae, postea tamen experimento probatae sunt, et rerum
maximarum causae et initia fuerunt.