Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
CIV.
Neque tamen permittendum est, ut intellectus a
particularibus ad axiomata remota et quasi generalissima (qualia sunt
principia, quae vocant, artium et rerum) saliat et volet; et ad eorum immotam
veritatem axiomata media probet et expediat: quod adhuc factum est, prono ad
hoc impetu naturali intellectus, atque etiam ad hoc ipsum, per demonstrationes
quae fiunt per syllogismum, jampridem edocto et assuefacto. Sed de scientiis
tum demum bene sperandum est, quando per scalam veram, et per gradus continuos
et non intermissos aut hiulcos, a particularibus ascendetur ad axiomata minora,
et deinde ad media, alia aliis superiora, et postremo demum ad generalissima.
Etenim axiomata infirma non multum ab experientia nuda discrepant. Suprema vero
illa et generalissima (quae habentur) notionalia sunt et abstracta, et nil
habent solidi. At media sunt axiomata illa vera et solida et viva, in quibus
humanae res et fortunae sitae sunt; et supra haec quoque, tandem ipsa illa
generalissima; talia scilicet quae non abstracta sint, sed per haec media vere
limitantur.
Itaque
hominum intellectui non plumae addendae, sed plumbum potius et pondera; ut
cohibeant omnem saltum et volatum. Atque hoc adhuc factum non est; quum vero
factum fuerit, melius de scientiis sperare licebit.