Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
CIX.
Etiam illud ad spem trahi possit, quod nonnulla ex his
quae jam inventa sunt ejus sint generis ut antequam invenirentur haud facile
cuiquam in mentem venisset de iis aliquid suspicari; sed plane quis illa ut
impossibilia contempsisset. Solent enim homines de rebus novis ad exemplum
veterum, et secundum phantasiam ex iis praeceptam et inquinatam, hariolari;
quod genus opinandi fallacissimum est, quandoquidem multa ex his quae ex
fontibus rerum petuntur per rivulos consuetos non fluant.
Veluti si quis, ante tormentorum igneorum inventionem, rem per effectus
descripsisset, atque in hunc modum dixisset: inventum quoddam detectum esse,
per quod muri et munitiones quaeque maximae ex longo intervallo concuti et
dejici possint; homines sane de viribus tormentorum et machinarum per pondera
et rotas et hujusmodi arietationes et impulsus multiplicandis, multa et varia
secum cogitaturi fuissent; de vento autem igneo, tam subito et violenter se
expandente et exsufflante, vix unquam aliquid alicujus imaginationi aut phantasiae
occursurum fuisset; utpote cujus exemplum in proximo non vidisset, nisi forte
in terrae motu aut fulmine, quae, ut magnalia naturae et non imitabilia ab
homine, homines statim rejecturi fuissent.
Eodem modo si, ante fili bombycini inventionem, quispiam hujusmodi sermonem
injecisset: esse quoddam fili genus inventum ad vestium et supellectilis usum,
quod filum linteum aut laneum tenuitate, et nihilominus tenacitate, ac etiam
splendore et mollitie, longe superaret; homines statim aut de serico aliquo
vegetabili, aut de animalis alicujus pilis delicatioribus, aut de avium plumis
et lanugine, aliquid opinaturi fuissent; verum de vermis pusilli textura, eaque
tam copiosa et se renovante et anniversaria, nil fuissent certe commenturi.
Quod si quis etiam de vermi verbum aliquod injecisset, ludibrio certe futurus
fuisset, ut qui novas aranearum operas somniaret.
Similiter, si ante inventionem acus nauticae quispiam hujusmodi sermonem
intulisset: inventum esse quoddam instrumentum, per quod cardines et puncta
coeli exacte capi et dignosci possint; homines statim de magis exquisita
fabricatione instrumentorum astronomicorum ad multa et varia, per agitationem
phantasiae, discursuri fuissent; quod vero aliquid inveniri possit, cujus motus
cum coelestibus tam bene conveniret, atque ipsum tamen ex coelestibus non
esset, sed tantum substantia lapidea aut metallica, omnino incredibile visum
fuisset. Atque haec tamen et similia per tot mundi aetates homines latuerunt,
nec per philosophiam aut artes rationales inventa sunt, sed casu et per
occasionem; suntque illius (ut diximus) generis, ut ab iis quae antea cognita
fuerunt plane heterogenea et remotissima sint, ut praenotio aliqua nihil
prorsus ad illa conducere potuisset.
Itaque sperandum omnino est, esse adhuc in naturae sinu multa excellentis usus
recondita, quae nullam cum jam inventis cognationem habent aut parallelismum,
sed omnino sita sunt extra vias phantasiae; quae tamen adhuc inventa non sunt;
quae proculdubio per multos saeculorum circuitus et ambages et ipsa quandoque
prodibunt, sicut illa superiora prodierunt; sed per viam, quam nunc tractamus,
propere et subito et simul repraesentari et anticipari possunt.