Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
CX.
Attamen conspiciuntur et alia inventa ejus generis, quae
fidem faciant, posse genus humanum nobilia inventa, etiam ante pedes posita,
praeterire et transilire. Utcunque enim pulveris tormentarii vel fili bombycini
vel acus nauticae vel sacchari vel papyri vel similium inventa quibusdam rerum
et naturae proprietatibus niti videantur, at certe imprimendi artificium nil
habet quod non sit apertum et fere obvium. Et nihilominus homines, non
advertentes literarum modulos difficilius scilicet collocari quam literae per
motum manus scribantur, sed hoc interesse, quod literarum moduli semel
collocati infinitis impressionibus, literae autem per manum exaratae unicae
tantum scriptioni, sufficiant; aut fortasse iterum non advertentes atramentum
ita inspissari posse, ut tingat, non fluat; praesertim literis resupinatis et
impressione facta desuper; hoc pulcherrimo invento (quod ad doctrinarum
propagationem tantum facit) per tot saecula caruerunt.
Solet autem mens humana, in hoc inventionis curriculo, tam laeva saepenumero et
male composita esse, ut primo diffidat, et paulo post se contemnat; atque primo
incredibile ei videatur aliquid tale inveniri posse, postquam autem inventum
sit, incredibile rursus videatur id homines tamdiu fugere potuisse. Atque hoc
ipsum ad spem rite trahitur; superesse nimirum adhuc magnum inventorum cumulum,
qui non solum ex operationibus incognitis eruendis, sed et ex jam cognitis
transferendis et componendis et applicandis, per eam quam diximus Experientiam
Literatam, deduci possit.