Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
CXVI.
Primo itaque postulandum videtur, ne existiment homines
nos, more antiquorum Graecorum, aut quorundam novorum hominum, Telesii,
Patricii, Severini, sectam aliquam in philosophia condere velle. Neque enim hoc
agimus; neque etiam multum interesse putamus ad hominum fortunas quales quis
opiniones abstractas de natura et rerum principiis habeat; neque dubium est,
quin multa hujusmodi et vetera revocari et nova introduci possint; quemadmodum
et complura themata coeli supponi possunt, quae cum phaenomenis sat bene
conveniunt, inter se tamen dissentiunt.
At
nos de hujusmodi rebus opinabilibus, et simul inutilibus, non laboramus. At
contra nobis constitutum est experiri, an revera potentiae et amplitudinis
humanae firmiora fundamenta jacere ac fines in latius proferre possimus. Atque
licet sparsim, et in aliquibus subjectis specialibus, longe veriora habeamus et
certiora (ut arbitramur) atque etiam magis fructuosa quam quibus homines adhuc
utuntur (quae in quintam Instaurationis nostrae partem congessimus), tamen
theoriam nullam universalem aut integram proponimus. Neque enim huic rei tempus
adhuc adesse videtur. Quin nec spem habemus vitae producendae ad sextam. Instaurationis
partem (quae philosophiae per legitimam Naturae Interpretationem inventae
destinata est) absolvendam; sed satis habemus si in mediis sobrie et utiliter
nos geramus, atque interim semina veritatis sincerioris in poteros spargamus,
atque initiis rerum magnarum non desimus.