Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
CXXX.
Jam vero tempus est
ut artem ipsam Interpretandi Naturam proponamus: in qua licet nos utilissima et
verissima praecepisse arbitremur, tamen necessitatem ei absolutam (ac si absque
ea nil agi possit) aut etiam perfectionem non attribuimus. Etenim in ea
opinione sumus: si justam Naturae et Experientiae Historiam praesto haberent
homines, atque in ea sedulo versarentur, sibique duas res imperare possent;
unam, ut receptas opiniones et notiones deponerent; alteram, ut mentem a
generalissimis et proximis ab illis ad tempus cohiberent; fore ut etiam vi
propria et genuina mentis, absque alia arte, in formam nostram Interpretandi
incidere possent. Est enim Interpretatio verum et naturale opus mentis, demptis
iis quae obstant: sed tamen omnia certe per nostra praecepta erunt magis in
procinctu, et multo firmiora.
Neque tamen illis nihil addi posse affirmamus: sed contra, nos, qui mentem
respicimus non tantum in facultate propria, sed quatenus copulatur cum rebus,
Artem inveniendi cum Inventis adolescere posse, statuere debemus.