Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
VII.
Similiter, inquisitio et inventio latentis schematismi in
corporibus res nova est, non minus quam inventio latentis processus et formae.
Versamur enim plane adhuc in atriis naturae, neque ad interiora paramus aditum.
At nemo corpus datum nova natura dotare vel in novum corpus foeliciter et
apposite transmutare potest, nisi corporis alterandi aut transformandi bonam
habuerit notitiam. In modos enim vanos incurret, aut saltem difficiles et
perversos, nec pro corporis natura in quod operatur. Itaque ad hoc etiam via
plane est aperienda et munienda.
Atque in anatomia corporum organicorum (qualia sunt hominis et animalium) opera
sane recte et utiliter insumitur, et videtur res subtilis et scrutinium naturae
bonum. At
hoc genus anatomiae spectabile est, et sensui subjectum, et in corporibus
tantum organicis locum habet. Verum hoc ipsum obvium quiddam est, et in promptu
situm, prae anatomia vera schematismi latentis in corporibus quae habentur pro
similaribus: praesertim in rebus specificatis et earum partibus, ut ferri,
lapidis; et partibus similaribus plantae, animalis, veluti radicis, folii,
floris, carnis, sanguinis, ossis, etc. At etiam in hoc genere non prorsus
cessavit industria humana; hoc ipsum enim innuit separatio corporum similarium
per distillationes et alios solutionum modos, ut dissimilaritas compositi per
congregationem partium homogenearum appareat. Quod etiam ex usu est, et facit
ad id quod quaerimus; licet saepius res fallax sit; quia complures naturae
separationi imputantur et attribuuntur, ac si prius substitissent in composito,
quas revera ignis et calor et alii modi apertionum de novo indunt et
superinducunt. Sed et haec quoque parva pars est operis, ad inveniendum
schematismum verum in composito; qui schematismus res est longe subtilior et
accuratior, et ab operibus ignis potius confunditur quam eruitur et elucescit.
Itaque facienda est corporum separatio et solutio; non per ignem certe, sed per
rationem et inductionem veram, cum experimentis auxiliaribus; et per comparationem
ad alia corpora, et reductionem ad naturas simplices et earum formas, quae in
composito conveniunt et complicantur; et transeundum plane a Vulcano ad
Minervam, si in animo sit veras corporum texturas et schematismos (unde omnis
occulta atque, ut vocant, specifica proprietas et virtus in rebus pendet; unde
etiam omnis potentis alterationis et transformationis norma educitur) in lucem
protrahere.
Exempli gratia; inquirendum, quid sit in omni corpore spiritus, quid essentiae
tangibilis; atque ille ipse spiritus, utrum sit copiosus et turgeat, an jejunus
et paucus; tenuis, aut crassior; magis aereus, aut igneus; acris, aut deses;
exilis, aut robustus; in progressu, aut in regressu; abscissus, aut
continuatus; consentiens cum externis et ambientibus, aut dissentiens; etc. Et
similiter, essentia tangibilis (quae non pauciores recipit differentias, quam
spiritus) atque ejus villi, et fibrae, et omnimoda textura; rursus autem
collocatio spiritus per corpoream molem, ejusque pori, meatus, venae, et cellulae,
et rudimenta, sive tentamenta corporis organici, sub eandem inquisitionem
cadunt. Sed et in his quoque, atque adeo in omni latentis schematismi
inventione, lux vera et clara ab axiomatibus primariis immittitur, quae certe
caliginem omnem et subtilitatem discutit.