Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
X.
Posito itaque doctrinae scopo, pergendum ad praecepta;
idque ordine minime perverso aut perturbato. Atque indicia de interpretatione
naturae complectuntur partes in genere duas; primam, de educendis aut
excitandis axiomatibus ab experientia; secundam, de deducendis aut derivandis
experimentis novis ab axiomatibus. Prior autem trifariam dividitur: in tres nempe
ministrationes; ministrationem ad sensum, ministrationem ad memoriam, et
ministrationem ad mentem sive rationem.
Primo enim paranda est historia naturalis et experimentalis, sufficiens et
bona; quod fundamentum rei est: neque enim fingendum, aut excogitandum, sed
inveniendum, quid natura faciat aut ferat.
Historia vero naturalis et experimentalis tam varia est et sparsa, ut
intellectum confundat et disgreget, nisi sistatur et compareat ordine idoneo.
Itaque formandae sunt tabulae et coordinationes instantiarum, tali modo et
instructione ut in eas agere possit intellectus.
Id quoque licet fiat, tamen intellectus sibi permissus, et sponte movens,
incompetens est et inhabilis ad opificium axiomatum, nisi regatur et muniatur. Itaque tertio, adhibenda est inductio legitima et vera,
quae ipsa clavis est interpretationis. Incipiendum autem est a fine, et retro
pergendum ad reliqua.