Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
XXII.
Inter Praerogativas Instantiarum, primo proponemus
Instantias Solitarias. Eae autem sunt solitariae, quae exhibent naturam
de qua fit inquisitio in talibus subjectis, quae nil habent commune cum aliis
subjectis, praeter illam ipsam naturam; aut rursus quae non exhibent naturam de
qua fit inquisitio in talibus subjectis, quae sunt similia per omnia cum aliis
subjectis, praeterquam in illa ipsa natura. Manifestum enim est quod hujusmodi
instantiae tollant ambages, atque accelerent et roborent exclusivam; adeo ut
paucae ex illis sint instar multarum.
Exempli gratia: si fiat inquisitio de natura Coloris,
Instantiae Solitariae sunt prismata, gemmae chrystallinae, quae reddunt colores
non solum in se sed exterius supra parietam, item rores, etc. Istae enim nil
habent commune cum coloribus fixis in floribus, gemmis coloratis, metallis,
lignis, etc., praeter ipsum colorem. Unde facile colligitur, quod color nil
aliud sit quam modificatio imaginis lucis immissae et receptae: in priore
genere, per gradus diversos incidentiae; in posteriore, per texturas et schematismos
varios corporis. Istae autem Instantiae sunt Solitariae quatenus ad
similitudinem.
Rursus in eadem inquisitione, venae distinctae albi et nigri in marmoribus, et
variegationes colorum in floribus ejusdem speciei, sunt Instantiae Solitariae.
Album enim et nigrum marmoris, et maculae albi et purpurei in floribus
garyophylli, conveniunt fere in omnibus praeter ipsum colorem. Unde facile
colligitur, colorem non multum rei habere cum naturis alicujus corporis
intrinsecis, sed tantum situm esse in positura partium crassiori et quasi
mechanica. Istae autem Instantiae sunt Solitariae, quatenus ad discrepantiam.
Utrunque autem genus Instantias Solitarias appellare consuevimus; aut Ferinas,
sumpto vocabulo ab astronomis.