Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
XXIV.
Inter praerogativas instantiarum, tertio loco ponemus
Instantias Ostensivas, de quibus in vindemiatione prima de Calido mentionem
fecimus; quas etiam Elucescentias, sive Instantias Liberatas et Praedominantes,
appellare consuevimus. Eae sunt, quae ostendunt naturam inquisitam nudam et
substantivam, atque etiam in exaltatione sua aut summo gradu potentiae suae;
emancipatam scilicet, et liberatam ab impedimentis, vel saltem per fortitudinem
suae virtutis dominantem super ipsa, eaque supprimentem et coercentem. Cum enim omne
corpus suscipiat multas naturarum formas copulatas et in concreto, fit ut alia
aliam retundat, deprimat, frangat, et liget; unde obscurantur formae singulae. Inveniuntur autem subjecta nonnulla in quibus natura
inquisita prae aliis est in suo vigore, vel per absentiam impedimenti vel per
praedominantiam virtutis. Hujusmodi autem instantiae sunt maxime
ostensivae formae. Verum et in his ipsis instantiis adhibenda est cautio, et
cohibedus impetus intellectus. Quicquid enim ostentat formam, eamque trudit, ut
videatur occurrere intellectui, pro suspecto habendum est, et recurrendum ad
exclusivam severam et diligentem.
Exempli gratia; sit natura inquisita Calidum. Instantia
Ostensiva motus expansionis, quae (ut superius dictum est) portio est praecipua
formae calidi, est vitrum calendare aeris. Etenim flamma, licet manifesto
exhibeat expansionem, tamen propter momentaneam extinctionem non ostendit
progressum expansionis. Aqua autem fervens, propter facilem transitionem aquae
in vaporem et aerem, non tam bene ostendit expansionem aquae in corpore suo. Rursus ferrum
ignitum, et similia, tantum abest ut progressum ostendant, ut contra per
retusionem et fractionem spiritus per partes compactas et crassas (quae domant
et fraenant expansionem) ipsa expansio non sit omnino conspicua ad sensum. At
vitrum calendare clare ostendit expansionem in aere, et conspicuam et
progredientem et durantem, neque transeuntem.
Rursus, exempli gratia, sit natura inquisita Pondus.
Instantia Ostensiva ponderis est argentum vivum. Omnia enim superat pondere
magno intervallo, praeter aurum; quod non multo gravius est. At praestantior
instantia est ad indicandam formam ponderis argentum vivum quam aurum; quia
aurum solidum est et consistens, quod genus referri videtur ad densum; at
argentum vivum liquidum est et turgens spiritu, et tamen multis partibus
exuperat gravitate diamantem, et ea quae putantur solidissima. Ex quo
ostenditur formam gravis sive ponderosi dominari simpliciter in copia materiae,
et non in arcta compage.