Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
XXV.
Inter praerogativas instantiarum ponemus quarto loco
Instantias Clandestinas, quas etiam Instantias Crepusculi appellare
consuevimus. Eae sunt veluti oppositae instantiis ostensivis. Exhibent enim
naturam inquisitam in infirma virtute, et tanquam in incunabulis et rudimentis
suis; tentantem et tanquam primo experientem, sed sub contraria natura latentem
et subactam. Sunt autem hujusmodi instantiae magni omnino momenti ad
inveniendas formas; quia sicut ostensivae ducunt facile ad differentias, ita
clandestinae ducunt optime ad genera; id est, ad naturas illas communes, quarum
naturae inquisitae nihil aliud sunt quam limitationes.
Exempli gratia; sit natura inquisita Consistens, sive se determinans; cujus
contrarium est Liquidum, sive fluens. Instantiae clandestinae sunt illae quae
exhibent gradum nonnullum debilem et infimum consistentis in fluido; veluti
bulla aquae, quae est tanquam pellicula quaedam consistens et determinata,
facta ex corpore aquae. Similiter stillicidia,
quae, si adfuerit aqua quae succedat, producunt se in filum admodum tenue, ne
discontinuetur aqua; at si non detur talis copia aquae quae succedere possit,
cadit aqua in guttis rotundis, quae est figura quae optime aquam sustinet
contra discontinuationem. At in ipso temporis articulo, cum desinit filum aquae
et incipit descensus in guttis, resilit ipsa aqua sursum ad evitandam
discontinuationem. Quin in metallis, quae cum funduntur sunt liquida sed magis
tenacia, recipiunt se saepe guttae liquefactae sursum, atque ita haerent.
Simile quoddam est instantia speculorum puerilium, quae solent facere pueruli
in scirpis ex saliva, ubi cernitur etiam pellicula consistens aquae. At multo
melius se ostendit hoc ipsum in altero illo ludicro puerili, quando capiunt
aquam, per saponem factam paulo tenaciorem, atque inflant eam per calamum
cavum, atque inde formant aquam tanquam in castellum bullarum; quae per
interpositionem aeris inducit consistentiam eo usque ut se projici nonnihil
patiatur absque discontinuatione. Optime autem cernitur hoc in spuma et nive,
quae talem induunt consistentiam ut fere secari possint; cum tamen sint corpora
formata ex aere et aqua, quae utraque sunt liquida. Quae omnia non obscure
innuunt Liquidum et Consistens esse notiones tantum plebeias, et ad sensum;
inesse autem revera omnibus corporibus fugam et evitationem se discontinuandi;
eam vero in corporibus homogeneis (qualia sunt liquida) esse debilem et
infirmam, in corporibus vero, quae sunt composita ex heterogeneis, magis esse
vividam et fortem; propterea quod admotio heterogenei constringit corpora, at
subintratio homogenei solvit et relaxat.
Similiter, exempli gratia; sit natura inquisita Attractio, sive Coitio
Corporum. Instantia circa formam ejus ostensiva maxime insignis est magnes.
Contraria autem natura attrahenti est non attrahens, licet in substantia
simili. Veluti ferrum, quod non attrahit ferrum, quemadmodum nec plumbum
plumbum, nec lignum lignum, nec aquam aqua. Instantia autem clandestina est
magnes ferro armatus, vel potius ferrum in magnete armato. Nam ita fert natura,
ut magnes armatus in distantia aliqua non trahat ferrum fortius quam magnes non
armatus. Verum si admoveatur ferrum, ita ut tangat ferrum in magnete armato,
tunc magnes armatus longe majus pondus ferri sustinet quam magnes simplex et
inermis, propter similitudinem substantiae ferri versus ferrum; quae operatio
erat omnino clandestina et latens in ferro, antequam magnes accessisset. Itaque
manifestum est formam coitionis esse quippiam quod in magnete sit vividum et
robustum, in ferro debile et latens. Itidem notatum est sagittas parvas ligneas
absque cuspide ferrea, emissas ex sclopetis grandibus, altius penetrare in
materiam ligneam (puta latera navium, ut similia), quam easdem sagittas ferro
acuminatas, propter similitudinem substantiae ligni ad lignum, licet hoc ante
in ligno latuerit. Itidem, licet aer aerem aut aqua aquam manifesto non trahat
in corporibus integris, tamen bulla approximata bullae facilius dissolvit
bullam quam si bulla illa altera abesset, ob appetitum coitionis aquae cum aqua
et aeris cum aere Atque hujusmodi Instantiae Clandestinae (quae sunt usus
nobilissimi, ut dictum est) in portionibus corporum parvis et subtilibus maxime
se dant conspiciendas. Quia massae rerum majores sequuntur formas magis
catholicas et generales; ut suo loco dicetur.