Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
XXXI.
Inter
praerogativas instantiarum ponemus decimo loco Instantias Potestatis, sive
Fascium (sumpto vocabulo ab insignibus imperii), quas etiam Ingenia, sive Manus
Hominis appellare consuevimus. Eae sunt opera maxime nobilia et perfecta, et
tanquam ultima in unaquaque arte. Cum
enim hoc agatur praecipue ut natura pareat rebus et commodis humanis;
consentaneum est prorsus, ut opera, quae jampridem in potestate hominis fuerunt
(quasi provinciae antea occupatae et subactae), notentur et numerentur;
praesertim ea quae sunt maxime enucleata et perfecta: propterea quod ab istis
proclivior et magis in propinquo sit transitus ad nova et hactenus non inventa.
Si quis enim ab horum contemplatione attenta propositum acriter et strenue
urgere velit, fiet certe ut aut producat illa paulo longius, aut deflectat illa
ad aliquid quod finitimum est, aut etiam applicet et transferat illa ad usum
aliquem nobiliorem.
Neque hic finis. Verum quemadmodum ab operibus naturae raris et inconsuetis
erigitur intellectus et elevatur ad inquirendas et inveniendas formas, quae
etiam illorum sunt capaces, ita etiam in operibus artis egregiis et admirandis
hoc usu-venit; idque multo magis; quia modus efficiendi et operandi hujusmodi
miracula artis manifestus ut plurimum est, cum plerunque in miraculis naturae
sit magis obscurus. Attamen in his ipsis cautio est adhibenda vel maxime, ne
deprimant scilicet intellectum et eum quasi humo affigant.
Periculum enim est, ne per hujusmodi opera artis, quae videntur velut
summitates quaedam et fastigia industriae humanae, reddatur intellectus
attonitus et ligatus et quasi maleficiatus quoad illa, ita ut cum aliis
consuescere non possit, sed cogitet nihil ejus generis fieri posse nisi eadem
via qua illa effecta sunt, accedente tantummode diligentia majore et
praeparatione magis accurata.
Contra, illud ponendum est pro certo: vias et modos efficiendi res et
opera, quae adhuc reperta sunt et notata, res esse plerunque pauperculas; atque
omnem potentiam majorem pendere et ordine derivari a fontibus formarum, quarum
nulla adhuc inventa est.
Itaque (ut alibi diximus) qui de machinis et arietibus, quales erant apud
veteres, cogitasset, licet hoc fecisset obnixe atque aetatem in eo consumpsisset,
nunquam tamen incidisset in inventum tormentorum igneorum operantium per
pulverem pyrium. Neque rursus, qui in lanificiis et serico vegetabili
observationem suam et meditationem collocasset, unquam per ea reperisset
naturam vermis aut serici bombycini.
Quocirca omnia inventa, quae censeri possunt magis nobilia (si animum
advertas), in lucem prodiere, nullo modo per pusillas enucleationes et
extensiones artium, sed omnino per casum. Nihil
autem repraesentat aut anticipat casum (cujus mos est ut tantum per longa
saecula operetur), praeter inventionem formarum.
Exempla autem hujusmodi instantiarum particularia nihil opus est adducere,
propter copiam eorundem. Nam hoc omnino agendum; ut visitentur et penitus
introspiciantur omnes artes mechanicae, atque liberales etiam (quatenus ad
opera), atque inde facienda est congeries sive historia particularis, tanquam
magnalium et operum magistralium et maxime perfectorum in unaquaque ipsarum,
una cum modis effectionis sive operationis.
Neque tamen astringimus diligentiam, quae adhibenda est in hujusmodi collecta,
ad ea quae censentur pro magisteriis et arcanis alicujus artis tantum, atque
movent admirationem. Admiratio enim proles est raritatis; siquidem rara, licet
in genere sint ex vulgatis naturis, tamen admirationem pariunt.
At contra, quae revera admirationi esse debent propter discrepantiam quae inest
illis in specie collatis ad alias species, tamen si in usu familiari praesto
sint leviter notantur. Debent autem notari monodica artis, non minus quam
monodica naturae; de quibus antea diximus. Atque quemadmodum in monodicis
naturae posuimus solem, lunam, magnetem, et similia, quae re vulgatissima sunt
sed natura tamen fere singulari: idem et de monodicis artis faciendum est.
Exempli gratia; instantia monodica artis est papyrus; res admodum vulgata. At
si diligenter animum advertas, materiae artificiales aut plane textiles sunt
per fila directa et transversa; qualia sunt pannus sericus, aut laneus, et linteus,
et hujusmodi: aut coagmentantur ex succis concretis; qualia sunt later, aut
argilla figularis, aut vitrum, aut esmalta, aut porcellana, et similia; quae si
bene uniantur splendent, sin minus, indurantur certe, sed non splendent.
Attamen omnia talia, quae fiunt ex succis concretis, sunt fragilia, nec ullo
modo haerentia et tenacia. At contra, papyrus est corpus tenax, quod scindi et
lacerari possit; ita ut imitetur et fere aemuletur pellem sive membranam
alicujus animalis, aut folium alicujus vegetabilis, et hujusmodi opificia
naturae. Nam neque fragilis est, ut vitrum; neque textilis, ut pannus; sed
habet fibras certe, non fila distincta, omnino ad modum materiarum naturalium:
ut inter artificiales materias vix inveniatur simile aliquod, sed sit plane
monodicum. Atque praeferenda sane sunt in artificialibus ea quae maxime
accedunt ad imitationem naturae, aut e contrario eam potenter regunt et
invertunt.
Rursus, inter ingenia et manus hominis, non prorsus contemnenda sunt
praestigiae et jocularia. Nonnulla enim ex istis, licet sint usu levia et
ludicra, tamen informatione valida esse possunt.
Postremo, neque omnino omittenda sunt superstitiosa, et (prout vocabulum sensu
vulgari accipitur) magica. Licet enim hujusmodi res sint in immensum obrutae
grandi mole mendaciorum et fabularum, tamen inspiciendum paulisper si forte
subsit et lateat in aliquibus earum aliqua operatio naturalis; ut in fascino,
et fortificatione imaginationis, et consensu rerum ad distans, et transmissione
impressionum a spiritu ad spiritum non minus quam a corpore ad corpus, et
similibus.