Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
Inter praerogativas instantiarum, ponemus loco decimo quarto Instantias Crucis; translato vocabulo a Crucibus, quae erectae in biviis indicant et signant viarum separationes. Has etiam Instantias Decisorias et Judiciales, et in casibus nonnullis Instantias Oraculi et Mandati, appellare consuevimus. Earum ratio talis est. Cum in inquisitione naturae alicujus intellectus ponitur tanquam in aequilibrio, ut incertus sit utri naturarum e duabus, vel quandoque pluribus, causa naturae inquisitae attribui aut assignari debeat, propter complurium naturarum concursum frequentem et ordinarium, instantiae crucis ostendunt consortium unius ex naturis (quoad naturam inquisitam) fidum et indissolubile, alterius autem varium et separabile; unde terminatur quaestio, et recipitur natura illa prior pro causa, missa altera et repudiata. Itaque hujusmodi instantiae sunt maximae lucis, et quasi magnae authoritatis; ita ut curriculum interpretationis quandoque in illas desinat, et per illas perficiatur. Interdum autem Instantiae Crucis illae occurrunt et inveniuntur inter jampridem notatas; at ut plurimum novae sunt, et de industria atque ex composito quaesitae et applicatae, et diligentia sedula et acri tandem erutae.
1.
Exempli gratia; sit natura inquisita Fluxus et Refluxus Maris, ille bis
repetitus in die atque sexhorarius in accessibus et recessibus singulis, cum
differentia nonnulla quae coincidit in motum lunae. Bivium circa hanc naturam
tale est.
Necesse prorsus est ut iste motus efficiatur, vel ab aquarum progressu et
regressu, in modum aquae in pelvi agitatae, quae quando latus unum pelvis
alluit, deserit alterum; vel a sublatione et subsidentia aquarum e profundo, in
modum aquae ebullientis et rursus subsidentis. Utri vero causae fluxus et
refluxus ille assignari debeat, oritur dubitatio. Quod si recipiatur prior
assertio, necesse est ut cum sit fluxus in mari ex una parte, fiat sub idem
tempus alicubi in mari refluxus ex alia. Itaque ad hoc reducitur inquisitio.
Atqui observavit Acosta, cum aliis nonnullis (diligenti facta inquisitione),
quod ad litora Floridae et ad litora adversa Hispaniae et Africae, fiant fluxus
maris ad eadem tempora, et refluxus itidem ad eadem tempora; non contra, quod
cum fluxus fit ad littora Floridae, fiat refluxus ad littora Hispaniae et
Africae. Attamen adhuc diligentius attendenti, non per hoc evincitur motus
attolens, et abnegatur motus in progressu. Fieri enim potest, quod sit motus
aquarum in progressu, et nihilominus inundet adversa littora ejusdem alvei
simul; si aquae scilicet illae contrudantur et compellantur aliunde,
quemadmodum fit in fluviis, qui fluunt et refluunt ad utrumque littus horis
iisdem, cum tamen iste motus liquido sit motus in progressu, nempe aquarum
ingredientium ostia fluminum ex mari. Itaque simili modo fieri potest, ut aquae
venientes magna mole ab Oceano Orientali Indico compellantur et trudantur in
alveum Maris Atlantici, et propterea inundent utrumque latus simul. Quaerendum
itaque est, an sit alius alveus per quem aquae possint iisdem temporibus minui
et refluere. Atque praesto est Mare Australe, Mari Atlantico neutiquam minus,
sed potius magis latum et extensum, quod ad hoc sufficere possit.
Itaque jam tandem perventum
est ad instantiam crucis circa hoc subjectum. Ea talis est: si pro certo
inveniatur, quod cum fit fluxus ad littora adversa tam Floridae quam Hispaniae
in Mari Atlantico, fiat simul fluxus ad littora Peruviae et juxta dorsum Chinae
in Mari Australi; tum certe per hanc instantiam decisoriam abjudicanda est
assertio quod fluxus et refluxus maris, de quo inquiritur, fiat per motum
progressivum: neque enim relinquitur aliud mare aut locus, ubi possit ad eadem
tempora fieri regressus aut refluxus. Commodissime autem hoc sciri possit, si
inquiratur ab incolis Panamae et Limae (ubi uterque Oceanus, Atlanticus et
Australis, per parvum Isthmum separantur), utrum ad contrarias Isthmi partes
fiat simul fluxus et refluxus maris, an e contra. Verum haec decisio
sive abjudicatio certa videtur, posito quod terra stet immobilis. Quod si terra
rotet, fieri fortasse potest ut ex inaequali rotatione (quatenus ad celeritatem
sive incitationem) terrae et aquarum maris, sequatur compulsio violenta aquarum
in cumulum sursum, quae sit fluxus: et relaxatio earundem (postquam amplius
cumulari non sustinuerint) in deorsum, quae sit refluxus. Verum de hoc facienda
est inquisitio separatim. Attamen etiam hoc supposito, illud aeque manet fixum,
quod necesse sit fieri alicubi refluxum maris ad eadem tempora quibus fiunt
fluxus in aliis partibus.
Similiter, sit natura inquisita posterior ille motus ex duobus quos
supposuimus, videlicet motus maris se attollens et rursus subsidens; si forte
ita acciderit ut (diligenti facto examine) rejiciatur motus alter, de quo
diximus, progressivus. Tum vero erit trivium circa hanc naturam tale. Necesse
est ut motus iste, per quem aquae in fluxibus et refluxibus se attollunt et
rursus relabuntur, absque aliqua accessione aquarum aliarum quae advolvuntur,
fiat per unum ex his tribus modis; vel quod ista aquarum copia emanet ex
interioribus terrae et rursus in illa se recipiat; vel quod non sit aliqua
amplior moles aquarum, sed quod eaedem aquae (non aucto quanto suo) extendantur
sive rarefiant, ita ut majorem locum et dimensionem occupent, et rursus se
contrahant; vel quod nec copia accedat major nec extensio amplior, sed eaedem
aquae (prout sunt tam copia quam densitate aut raritate) per vim aliquam
magneticam desuper eas attrahentem et evocantem, et per consensum, se attollant
et deinde se remittant. Itaque reducatur (si placet) jam inquisitio (missis
duobus illis motibus prioribus) ad hunc ultimum; et inquiratur si fiat aliqua
talis sublatio per consensum sive vim magneticam. Atqui primo manifestum est
universas aquas, prout ponuntur in fossa sive cavo maris, non posse simul
attolli, quia defuerit quod succedat in fundo; adeo ut si foret in aquis
aliquis hujusmodi appetitus se attollendi, ille ipse tamen a nexu rerum, sive
(ut vulgo loquuntur) ne detur vacuum, fractus foret et cohibitus. Relinquitur,
ut attollantur aquae ex aliqua parte, et per hoc minuantur et cedant ex alia.
Enimvero rursus necessario sequetur ut vis illa magnetica, cum super totum
operari non possit, circa medium operetur intensissime; ita ut aquas in medio
attollat, illae vero sublatae latera per successionem deserant et destituant.
Itaque jam tandem perventum
est ad instantiam crucis circa hoc subjectum. Ea talis est: si inveniatur quod
in refluxibus maris aquarum superficies in mari sit arcuata magis et rotunda,
attollentibus se scilicet aquis in medio maris et deficientibus circa latera,
quae sunt litora; et in fluxibus eadem superficies sit magis plana et aequa,
redeuntibus scilicet aquis ad priorem suam positionem; tum certe per hanc
instantiam decisoriam potest recipi sublatio per vim magneticam, aliter prorsus
abjudicanda est. Hoc vero in fretis per lineas nauticas non difficile est
experiri; videlicet utrum in refluxibus versus medium maris, mare non sit magis
altum sive profundum quam in fluxibus. Notandum autem est, si hoc ita sit,
fieri (contra ac creditur) ut attollant se aquae in refluxibus, demittant se
tantum in fluxibus, ita ut littora vestiant et inundent.
2. Similiter,
sit natura inquisita Motus Rotationis spontaneus; et speciatim, utrum Motus
Diurnus, per quem sol et stellae ad conspectum nostrum oriuntur et occidunt,
sit motus rotationis verus in coelestibus, aut motus apparens in coelestibus,
verus in terra. Poterit esse instantia crucis super hoc subjectum talis. Si
inveniatur motus aliquis in oceano ab oriente in occidentem, licet admodum
languidus et enervatus; si idem motus reperiatur paulo incitatior in aere,
praesertim intra tropicos, ubi propter majores circulos est magis perceptibilis;
si idem motus reperiatur in humilioribus cometis, jam factus vivus et validus;
si idem motus reperiatur in planetis, ita tamen dispensatus et graduatus ut quo
proprius absit a terra sit tardior, quo longius celerior, atque in coelo demum
stellato sit velocissimus: tum certe recipi debet motus diurnus pro vero in
coelis, et abnegandus est motus terrae; quia manifestum erit, motum ab oriente
in occidentem esse plane cosmicum et ex consensu universi, qui in summitatibus
coeli maxime rapidus gradatim labascat, et tandem desinat et extinguatur in
immobili, videlicet terra.
Similiter, sit natura inquisita Motus Rotationis ille alter apud astronomos
decantatus, renitens et contrarius Motui Diurno, videlicet ab occidente in
orientem; quem veteres astronomi attribuunt planetis, etiam coelo stellato, at
Copernicus et ejus sectatores terrae quoque; et quaeratur utrum inveniatur in
rerum natura aliquis talis motus, an potius res conficta sit et supposita, ad
compendia et commoditates calculationum, et ad pulchrum illud, scilicet de
expediendis motibus coelestibus per circulos perfectos. Neutiquam enim
evincitur iste motus esse in supernis verus et realis, nec per defectum
restitutionis planetae in motu diurno ad idem punctum coeli stellati, nec per
diversam politatem zodiaci, habito respectu ad polos mundi; quae duo nobis hunc
motum pepererunt. Primum enim phaenomenon per anteversionem et derelictionem
optime salvatur; secundum per lineas spirales; adeo ut inaequalitas
restitutionis et declinatio ad tropicos possint esse potius modificationes
motus unici illius diurni, quam motus renitentes aut circa diversos polos. Et
certissimum est, si paulisper pro plebeiis nos geramus (missis astronomorum et
scholae commentis, quibus illud in more est ut sensui in multis immerito vim
faciant, et obscuriora malint), talem esse motum istum ad sensum, qualem
diximus; cujus imaginem per fila ferrea (veluti in machina) aliquando
repraesentari fecimus.
Verum instantia crucis super hoc subjectum poterit esse talis. Si
inveniatur in aliqua historia fide digna, fuisse cometam aliquem vel
sublimiorem vel humiliorem qui non rotaverit cum consensu manifesto (licet
admodum irregulariter) motus diurni, sed potius rotaverit in contrarium coeli;
tum certe hucusque judicandum est posse esse in natura aliquem talem motum. Sin
nihil hujusmodi inveniatur, habendus est pro suspecto, et ad alias instantias
crucis circa hoc confugiendum.
3.
Similiter, sit natura inquisita Pondus sive Grave. Bivium circa hanc naturam
tale est. Necesse est ut gravia et ponderosa vel tendant ex natura sua ad
centrum terrae, per proprium schematismum; vel ut a massa corporea ipsius
terrae, tanquam a congregatione corporum connaturalium, attrahantur et
rapiantur, et ad eam per consensum ferantur. At posterius hoc si in causa sit,
sequitur ut quo propius gravia appropinquant ad terram, eo fortius et majore
cum impetu ferantur ad eam; quo longius ab ea absint, debilius et tardius (ut
fit in attractionibus magneticis); idque fieri intra spatium certum; adeo ut si
elongata fuerint a terra tali distantia ut virtus terrae in ea agere non
possit, pensilia mansura sint, ut et ipsa terra, nec omnino decasura.
Itaque talis circa hanc rem poterit esse instantia crucis. Sumatur horologium
ex iis quae moventur per pondera plumbea, et aliud ex iis quae moventur per
compressionem laminae ferreae; atque vere probentur, ne alterum altero velocius
sit aut tardius; deinde ponatur horologium illud movens per pondera super
fastigium alicujus templi altissimi, altero illo infra detento; et notetur
diligenter si horologium in alto situm tardius moveatur quam solebat, propter
diminutam virtutem ponderum. Idem fiat experimentum in profundis minerarum alte
sub terra depressarum, utrum horologium hujusmodi non moveatur velocius quam solebat,
propter auctam virtutem ponderum. Quod si inveniatur virtus ponderum minui in
sublimi, aggravari in subterraneis, recipiatur pro causa ponderis attractio a
massa corporea terrae.
4.
Similiter, sit natura inquisita Verticitas Acus Ferreae, tactae magnete. Circa
hanc naturam tale erit bivium. Necesse est ut tactus magnetis vel ex se indat
ferro verticitatem ad septentriones et austrum; vel ut excitet ferrum
tantummodo et habilitet, motus autem ipse indatur ex praesentia terrae; ut Gilbertus
opinatur, et tanto conatu probare nititur. Itaque huc spectant ea, quae ille
perspicaci industria conquisivit. Nimirum quod clavus ferreus, qui diu duravit
in situ versus septentriones et austrum, colligat mora diutina verticitatem,
absque tactu magnetis: ac si terra ipsa, quae ob distantiam debiliter operatur
(namque superficies aut extima incrustatio terrae virtutis magneticae, ut ille
vult, expers est), per moram tamen longam magnetis tactum suppleret, et ferrum
exciret, deinde excitum conformaret et verteret. Rursus, quod ferrum ignitum et
cadens, si in extinctione sua exporrigatur inter septentriones et austrum,
colligat quoque verticitatem absque tactu magnetis: ac si partes ferri in motu
positae per ignitionem, et postea se recipientes, in ipso articulo extinctionis
suae magis essent susceptivae et quasi sensitivae virtutis manantis a terra
quam alias, et inde fierent tanquam excitae. Verum haec, licet bene observata,
tamen non evincunt prorsus quod ille asserit.
Instantia crucis autem circa hoc subjectum poterit esse talis. Capiatur
terrella ex magnete, et notentur poli ejus; et ponantur poli terrellae versus
orientem et occasum, non versus septentriones et austrum, atque ita jaceant;
deinde superponatur acus ferrea intacta, et permittatur ita manere ad dies sex
aut septem. Acus vero (nam de hoc non dubitatur) dum manet super magnetem,
relictis polis mundi, se vertet ad polos magnetis; itaque quamdiu ita manet,
vertitur scilicet ad orientem et occidentem mundi. Quod si inveniatur acus
illa, remota a magnete et posita super versorium, statim se applicare ad
septentriones et austrum, vel etiam paulatim se eo recipere, tum recipienda est
pro causa, praesentia terrae; sin aut vertatur (ut prius) in orientem et
occidentem, aut perdat verticitatem, habenda est illa causa pro suspecta, et
ulterius inquirendum est.
5.
Similiter, sit natura inquisita Corporea Substantia Lunae: an sit tenuis,
flammea, sive aerea, ut plurimi ex priscis philosophis opinati sunt; an solida
et densa, ut Gilbertus et multi moderni, cum nonnullis ex antiquis, tenent.
Rationes posterioris istius opinionis fundantur in hoc maxime, quod luna radios
solis reflectat; neque videtur fieri reflexio lucis nisi a solidis.
Itaque instantiae crucis circa hoc subjectum eae esse poterint (si modo aliquae
sint) quae demonstrent reflexionem a corpore tenui, qualis est flamma, modo sit
crassitiei sufficientis. Certe causa crepusculi, inter alias, est reflexio
radiorum solis a superiore parte aeris. Etiam quandoque reflecti videmus radios
solis temporibus vespertinis serenis a fimbriis nubium roscidarum, non minori
splendore, sed potius illustriori et magis glorioso, quam qui redditur a
corpore lunae; neque tamen constat eas nubes coaluisse in corpus densum aquae.
Etiam videmus aerem tenebrosum pone fenestras noctu reflectere lucem candelae,
non minus quam corpus densum. Tentandum etiam foret experimentum immissionis
radiorum solis per foramen super flammam aliquam subfuscam et caeruleam. Sane
radii aperti solis, incidentes in flammas obscuriores, videntur eas quasi
mortificare, ut conspiciantur magis instar fumi albi quam flammae. Atque haec
impraesentiarum occurrunt, quae sint ex natura instantiarum crucis circa hanc
rem; et meliora fortasse reperiri possunt. Sed notandum semper est, reflexionem
a flamma non esse expectandam, nisi a flamma alicujus profunditatis; nam aliter
vergit ad diaphanum. Hoc autem pro certo ponendum, lucem semper in corpore
aequali aut excipi et transmitti, aut resilire.
6. Similiter, sit natura inquisita Motus Missilium, veluti spiculorum, sagittarum, globulorum, per aerem. Hunc motum Schola (more suo) valde negligenter expedit; satis habens, si eum nomine motus violenti a naturali (quem vocant) distinguat; et quod ad primam percussionem sive impulsionem attinet, per illud, (quod duo corpora non possint esse in uno loco, ne fiat penetratio dimensionum,) sibi satisfaciat; et de processu continuato istius motus nihil curet. At circa hanc naturam bivium est tale: aut iste motus fit ab aere vehente et pone corpus emissum se colligente, instar fluvii erga scapham aut venti erga paleas; aut a partibus ipsius corporis non sustinentibus impressionem, sed ad eandem laxandam per successionem se promoventibus. Atque priorem illum recipit Fracastorius, et fere omnes qui de hoc motu paulo subtilius inquisiverunt: neque dubium est, quin sint aeris partes in hac re nonnullae; sed alter motus proculdubio verus est, ut ex infinitis constat experimentis. Sed inter caeteras, poterit esse circa hoc subjectum instantia crucis talis; quod lamina, aut filum ferri paulo contumacius, vel etiam calamus sive penna in medio divisa, adducta et curvata inter pollicem et digitum exiliant. Manifestum enim est, hoc non posse imputari aeri se pone corpus colligenti, quia fons motus est in medio laminae vel calami, non in extremis.
7.
Similiter sit natura inquisita motus ille rapidus et potens Expansionis
Pulveris Pyrii in flammam; unde tantae moles subvertuntur, tanta pondera
emittuntur, quanta in cuniculis majoribus et bombardis videmus. Bivium circa
hanc naturam tale est. Aut excitatur iste motus a mero corporis appetitu se
dilatandi, postquam fuerit inflammatum; aut ab appetitu mixto spiritus crudi,
qui rapide fugit ignem, et ex eo circumfuso, tanquam ex carcere, violenter
erumpit. Schola autem et vulgaris opinio tantum versatur circa priorem illum
appetitum. Putant enim homines se pulchre philosophari, si asserant flammam ex
forma elementi necessitate quadam donari locum ampliorem occupandi quam idem
corpus expleverat cum subiret formam pulveris, atque inde sequi motum istum.
Interim minime advertunt, licet hoc verum sit, posito quod flamma generetur,
tamen posse impediri flammae generationem a tanta mole, quae illam comprimere
et suffocare queat; ut non deducatur res ad istam necessitatem de qua
loquuntur. Nam quod necesse sit fieri expansionem, atque inde sequi emissionem
aut remotionem corporis quod obstat, si generetur flamma, recte putant. Sed
ista necessitas plane evitatur, si moles illa solida flammam supprimat antequam
generetur. Atque videmus flammam, praesertim in prima generatione, mollem esse
et lenem, et requirere cavum in quo experiri et ludere possit. Itaque tanta
violentia huic rei per se assignari non potest. Sed illud verum; generationem
hujusmodi flammarum flatulentarum, et veluti ventorum igneorum, fieri ex
conflictu duorum corporum, eorumque naturae inter se plane contrariae; alterius
admodum inflammabilis, quae natura viget in sulphure; alterius flammam
exhorrentis, qualis est spiritus crudus qui est in nitro; adeo ut fiat
conflictus mirabilis, inflammante se sulphure quantum potest (nam tertium
corpus, nimirum carbo salicis, nil aliud fere praestat, quam ut illa duo
corpora incorporet et commode uniat), et erumpente spiritu nitri quantum potest,
et una se dilatante (nam hoc faciunt et aer, et omnia cruda, et aqua, ut a
calore dilatentur), et per istam fugam et eruptionem interim flammam sulphuris,
tanquam follibus occultis, undequaque exufflante.
Poterant autem esse instantiae crucis circa hoc subjectum duorum generum.
Alterum eorum corporum quae maxime sunt inflammabilia, qualia sunt sulphur,
caphura, naphtha, et hujusmodi, cum eorum misturis; quae citius et facilius
concipiunt flammam quam pulvis pyrius, si non impediantur: ex quo liquet appetitum
inflammandi per se effectum illum stupendum non operari. Alterum eorum quae flammam fugiunt et
exhorrent, qualia sunt sales omnes. Videmus enim, si jaciantur in ignem,
spiritum aqueum erumpere cum fragore antequam flamma concipiatur; quod etiam
leniter fit in foliis paulo contumacioribus, parte aquea erumpente antequam
oleosa concipiat flammam. Sed maxime cernitur hoc in argento vivo, quod non male
dicitur aqua mineralis. Hoc enim, absque inflammatione, per eruptionem et
expansionem simplicem vires pulveris pyrii fere adaequat; quod etiam admixtum
pulveri pyrio ejus vires multiplicare dicitur.
8.
Similiter sit natura inquisita, Transitoria Natura Flammae, et Extinctio ejus
Momentanea. Non enim videtur natura flammea hic apud nos figi et consistere,
sed singulis quasi momentis generari, et statim extingui. Manifestum enim est
in flammis, quae hic continuantur et durant, istam durationem non esse ejusdem
flammae in individuo, sed fieri per successionem novae flammae seriatim generatae,
minime autem manere eandem flammam numero; id quod facile perspicitur ex hoc,
quod, subtracto alimento sive fomite flammae, flamma statim pereat. Bivium
autem circa hanc naturam tale est. Momentanea ista natura aut fit remittente se
causa quae eam primo genuit, ut in lumine, sonis, et motibus (quos vocant)
violentis; aut quod flamma in natura sua possit hic apud nos manere, sed a
contrariis naturis circumfusis vim patiatur et destruatur.
Itaque poterit esse circa hoc subjectum instantia crucis talis. Videmus flammas
in incendiis majoribus, quam alte in sursum ascendant. Quanto enim basis
flammae est latior, tanto vertex sublimior. Itaque videtur principium
extinctionis fieri circa latera, ubi ab aere flamma comprimitur et male
habetur. At meditullia flammae, quae aer non contingit sed alia flamma undique
circumdat, eadem numero manent, neque extinguuntur donec paulatim angustientur
ab aere per latera circumfuso. Itaque omnis flamma pyramidalis est basi circa
fomitem largior, vertice autem (inimicante aere, nec suppeditante fomite)
acutior. At fumus angustior circa basin ascendendo dilatatur, et fit tanquam
pyramis inversa; quia scilicet aer fumum recipit, flammam (neque enim quispiam
somniet aerem esse flammam accensam, cum sint corpora plane heterogenea) comprimit.
Accuratior autem poterit esse instantia crucis ad hanc rem accommodata, si res
forte manifestari possit per flammas bicolores. Capiatur igitur situla parva ex
metallo, et in ea figatur parva candela cerea accensa; ponatur situla in
patera, et circumfundatur spiritus vini in modica quantitate, quae ad labra
situlae non attingat; tum accende spiritum vini. At spiritus ille vini exhibebit flammam magis scilicet
caeruleam, lychnus candelae autem magis flavam. Notetur itaque utrum flamma
lychni (quam facile est per colorem a flamma spiritus vini distinguere; neque
enim flammae, ut liquores, statim commiscentur) maneat pyramidalis, an potius
magis tendat ad formam globosam, cum nihil inveniatur quod eam destruat aut
comprimat. At hoc posterius si fiat, manere flammam eandem numero,
quamdiu intra aliam flammam concludatur nec vim inimicam aeris experiatur, pro
certo ponendum est.
Atque de instantiis crucis haec dicta sint. Longiores autem in iis tractandis
ad hunc finem fuimus, ut homines paulatim discant et assuefiant de natura
judicare per instantias crucis et experimenta lucifera, et non per rationes
probabiles.