Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
Sequuntur
quinque ordines instantiarum, quas uno vocabulo generali Instantias Lampadis
sive Informationis Primae appellare consuevimus. Eae sunt quae auxiliantur
sensui. Cum enim omnis interpretatio naturae incipiat a sensu, atque a sensuum
perceptionibus recta, constanti, et munita via ducat ad perceptiones
intellectus, quae sunt notiones verae et axiomata; necesse est ut, quanto magis
copiosae et exactae fuerint repraesentationes sive praebitiones ipsius sensus,
tanto omnia cedant facilius et foelicius.
Harum autem quinque
instantiarum lampadis, primae roborant, ampliant, et rectificant actiones
sensus immediatas; secundae deducunt non-sensibile ad sensibile; tertiae
indicant processus continuatos sive series earum rerum et motuum quae (ut
plurimum) non notantur nisi in exitu aut periodis; quartae aliquid substituunt
sensui in meris destitutionibus; quintae excitant attentionem sensus et
advertentiam, atque una limitant subtilitatem rerum. De his autem singulis jam
dicendum est.