Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
Inter praerogativas instantiarum
ponemus loco decimo sexto Instantias Januae sive Portae: eo enim nomine eas
appellamus quae juvant actiones sensus immediatas. Inter sensus autem
manifestum est partes primas tenere Visum, quoad informationem; quare huic
sensui praecipue auxilia conquirenda. Auxilia autem triplicia esse posse
videntur: vel ut percipiat non visa; vel ut majore intervallo; vel ut exactius
et distinctius.
Primi generis sunt (missis bis-oculis et hujusmodi, quae valent tantum ad
corrigendam et levandam infirmitatem visus non bene dispositi, atque ideo nihil
amplius informant) ea quae nuper inventa sunt perspicilla; quae latentes et
invisibiles corporum minutias, et occultos schematismos et motus (aucta
insigniter specierum magnitudine) demonstrant; quorum vi, in pulice, musca,
vermiculis, accurata corporis figura et lineamenta, necnon colores et motus
prius non conspicui, non sine admiratione cernuntur. Quinetiam aiunt lineam
rectam calamo vel penecillo descriptam, per hujusmodi perspicilla inaequalem
admodum et tortuosam cerni: quia scilicet nec motus manus, licet per regulam
adjutae, nec impressio atramenti aut coloris revera aequalia existant; licet
illae inaequalitates tam minutae sint ut sine adjumento hujusmodi
perspicillorum conspici nequeant. Etiam
superstitiosam quandam observationem in hac re (ut fit in rebus novis et miris)
addiderunt homines: viz. quod hujusmodi perspicilla opera naturae illustrent,
artis dehonestent. Illud vero nihil aliud est quam quod texturae naturales
multo subtiliores sint quam artificiosae. Perspicillum enim illud ad minuta
tantum valet: quale perspicillum si vidisset Democritus, exiluisset forte, et
modum videndi atomum (quem ille invisibilem omnino affirmavit) inventum fuisse
putasset. Verum incompetentia hujusmodi perspicillorum, praeterquam ad minutias
tantum (neque ad ipsas quoque, si fuerint in corpore majusculo), usum rei
destruit. Si enim inventum extendi posset ad corpora majora, aut corporum
majorum minutias, adeo ut textura panni lintei conspici posset tanquam rete,
atque hoc modo minutiae latentes et inaequalitates gemmarum, liquorum,
urinarum, sanguinis, vulnerum, et multarum aliarum rerum, cerni possent, magnae
proculdubio ex eo invento commoditates capi possent.
Secundi generis sunt illa altera perspicilla quae memorabili conatu adinvenit
Galilaeus; quorum ope, tanquam per scaphas aut naviculas, aperiri et exerceri
possint propiora cum coelestibus commercia. Hinc enim constat, galaxiam esse
nodum sive coacervationem stellarum parvarum, plane numeratarum et
distinctarum; de qua re apud antiquos tantum suspicio fuit. Hinc demonstrari
videtur, quod spatia orbium (quos vocant) planetarum non sint plane vacua aliis
stellis, sed quod coelum incipiat stellescere antequam ad coelum ipsum
stellatum ventum sit; licet stellis minoribus quam ut sine perspicillis istis
conspici possint. Hinc choreas illas stellarum parvarum circa planetam Jovis
(unde conjici possit esse in motibus stellarum plura centra) intueri licet.
Hinc inaequalitates luminosi et opaci in luna distinctius cernuntur et
locantur; adeo ut fieri possit quaedam seleno-graphia. Hinc maculae in sole, et
id genus: omnia certe inventa nobilia, quatenus fides hujusmodi
demonstrationibus tuto adhiberi possit. Quae nobis ob hoc maxime suspectae
sunt, quod in istis paucis sistatur experimentum, neque alia complura
investigatu aeque digna eadem ratione inventa sint.
Tertii generis sunt bacilla illa ad terras mensurandas, astrolabia, et similia;
quae sensum videndi non ampliant, sed rectificant et dirigunt. Quod si sint
aliae instantiae quae reliquos sensus juvent in ipsorum actionibus immediatis
et individuis, tamen si ejusmodi sint quae informationi ipsi nihil addant plus
quam jam habetur, ad id quod nunc agitur non faciunt. Itaque earum mentionem
non fecimus.