Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
XLII.
Inter praerogativas instantiarum
ponemus loco decimo nono Instantias Supplementi, sive Substitutionis; quas
etiam Instantias Perfugii appellare consuevimus. Eae sunt, quae supplent
informationem ubi sensus plane destituitur; atque idcirco ad eas confugimus cum
instantiae propriae haberi non possint. Dupliciter autem fit substitutio; aut
per Graduationem, aut per Analoga. Exempli gratia: non invenitur medium quod
inhibeat prorsus operationem magnetis in movendo ferrum; non aurum
interpositum, non argentum, non lapis, non vitrum, lignum, aqua, oleum, pannus
aut corpora fibrosa, aer, flamma, et caetera. Attamen per probationem exactam
fortasse inveniri possit aliquod medium, quod hebetet virtutem ipsius plus quam
aliquod aliud, comparative et in aliquo gradu: veluti quod non trahat magnes
ferrum per tantam crassitiem auri quam per par spatium aeris; aut per tantum
argentum ignitum quam per frigidum; et sic de similibus. Nam de his nos
experimentum non fecimus; sed sufficit tamen ut proponantur loco exempli. Similiter
non invenitur hic apud nos corpus quod non suscipiat calidum igni approximatum.
Attamen longe citius suscipit calorem aer quam lapis. Atque talis est substitutio quae fit per
Gradus.
Substitutio autem per Analoga, utilis sane, sed minus certa est; atque
idcirco cum judicio quodam adhibenda. Ea fit, cum deducitur non-sensibile ad
sensum, non per operationes sensibiles ipsius corporis insensibilis, sed per
contemplationem corporis alicujus cognati sensibilis. Exempli gratia: si
inquiratur de Mistura Spirituum, qui sunt corpora non-visibilia, videtur esse
cognatio quaedam inter corpora et fomites sive alimenta sua. Fomes autem
flammae videtur esse oleum et pinguia; aeris, aqua et aquea: flammae enim
multiplicant se super halitus olei, aer super vapores aquae. Videndum itaque de
mistura aquae et olei, quae se manifestat ad sensum; quandoquidem mistura aeris
et flammei generis fugiat sensum. At oleum et aqua inter se per compositionem
aut agitationem imperfecte admodum miscentur: eadem in herbis, et sanguine, et
partibus animalium, accurate et delicate miscentur. Itaque simile quiddam fieri
possit circa misturam flammei et aerei generis in spiritalibus: quae per
confusionem simplicem non bene sustinent misturam, eadem tamen in spiritibus
plantarum et animalium misceri videntur; praesertim cum omnis spiritus animatus
depascat humida utraque, aquea et pinguia, tanquam fomites suos.
Similiter si non de perfectioribus misturis spiritalium, sed de compositione
tantum inquiratur; nempe, utrum facile inter se incorporentur, an potius
(exempli gratia) sint aliqui venti et exhalationes, aut alia corpora
spiritalia, quae non miscentur cum aere communi, sed tantum haerent et natant
in eo, in globulis et guttis, et potius franguntur ac comminuuntur ab aere quam
in ipsum recipiuntur et incorporantur: hoc in aere communi et aliis
spiritalibus, ob subtilitatem corporum, percipi ad sensum non potest; attamen
imago quaedam hujus rei, quatenus fiat, concipi possit in liquoribus argenti
vivi, olei, aquae; atque etiam in aere, et fractione ejus, quando dissipatur et
ascendit in parvis portiunculis per aquam; atque etiam in fumis crassioribus;
denique in pulvere excitato et haerente in aere; in quibus omnibus non fit
incorporatio. Atque repraesentatio praedicta in hoc subjecto non mala est, si
illud primo diligenter inquisitum fuerit, utrum possit esse talis heterogenia
inter spiritalia qualis invenitur inter liquida; nam tum demum haec simulacra
per Analogiam non incommode substituentur.
Atque de instantiis istis supplementi, quod diximus informationem ab iis
hauriendam esse, quando desint instantiae propriae, loco perfugii; nihilominus
intelligi volumus, quod illae etiam magni sint usus etiam cum propriae
instantiae adsint; ad roborandam scilicet informationem una cum propriis. Verum de his exactius dicemus quando ad
Adminicula Inductionis tractanda sermo ordine dilabetur.