Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
Inter praerogativas instantiarum
ponemus loco vicesimo tertio Instantias Quanti, quas etiam Doses Naturae
(sumpto vocabulo a Medicinis) vocare consuevimus. Eae sunt quae
mensurant virtutes per Quanta corporum, et indicant quid Quantum Corporis
faciat ad Modum Virtutis. Ac primo sunt quaedam virtutes quae non subsistunt
nisi in quanto cosmico, hoc est, tali quanto quod habeat consensum cum
configuratione et fabrica universi. Terra
enim stat; partes ejus cadunt. Aquae in maribus fluunt et refluunt; in fluviis
minime, nisi per ingressum maris. Deinde etiam omnes fere virtutes particulares
secundum multum aut parvum corporis operantur. Aquae largae non
facile corrumpuntur; exiguae cito. Mustum
et cervisia maturescunt longe citius, et fiunt potabilia, in utribus parvis, quam
in doliis magnis. Si herba ponatur in majore portione liquoris, fit infusio,
magis quam imbibitio; si in minore, fit imbibitio, magis quam infusio. Aliud
igitur erga corpus humanum est balneum, aliud levis irroratio. Etiam parvi
rores in aere nunquam cadunt, sed dissipantur et cum aere incorporantur. Et
videre est in anhelitu super gemmas, parum illud humoris, quasi nubeculam vento
dissipatam, continuo solvi. Etiam frustum ejusdem magnetis non trahit tantum
ferri, quantum magnes integer. Sunt
etiam virtutes in quibus parvitas quanti magis potest; ut in penetrationibus,
stylus acutus citius penetrat, quam obtusus; adamas punctuatus sculpit in
vitro; et similia.
Verum non hic morandum est in indefinitis, sed etiam de rationibus quanti
corporis erga modum virtutis inquirendum. Proclive enim foret credere, quod
rationes quanti rationes virtutis adaequarent; ut si pila plumbea unius unciae
caderet in tali tempore, pila unciarum duarum deberet cadere duplo celerius,
quod falsissimum est. Nec eaedem rationes in omni genere virtutum valent, sed
longe diversae. Itaque hae mensurae ex rebus ipsis petendae sunt, et non ex
verisimilitudine aut conjecturis.
Denique in omni inquisitione naturae Quantum corporis requiratur ad aliquod
effectum, tanquam dosis, notandum; et cautiones de Nimis et Parum aspergendae.