Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
Inter praerogativas instantiarum ponemus loco vicesimo quarto Instantias Luctae; quas etiam Instantias Praedominantiae appellare consuevimus. Eae indicant praedominantiam et cessionem virtutum ad invicem; et quae ex illis sit fortior et vincat, quae infirmior et succumbat. Sunt enim motus et nixus corporum compositi, decompositi, et complicati, non minus quam corpora ipsa. Proponemus igitur primum species praecipuas motuum sive virtutum activarum; ut magis perspicua sit ipsarum comparatio in robore, et exinde demonstratio atque designatio instantiarum luctae et praedominantiae.
1. Motus Primus sit Motus Antitypiae materiae, quae inest in singulis portionibus ejus; per quem plane annihilari non vult: ita ut nullum incendium, nullum pondus aut depressio, nulla violentia, nulla denique aetas aut diuturnitas temporis possit redigere aliquam vel minimam portionem materiae in nihilum; quin illa et sit aliquid, et loci aliquid occupet, et se (in qualicunque necessitate ponatur), vel formam mutando vel locum, liberet, vel (si non detur copia) ut est subsistat; neque unquam res eo deveniat, ut aut nihil sit, aut nullibi. Quem motum Schola (quae semper fere et denominat et definit res potius per effectus et incommoda quam per causas interiores) vel denotat per illud axioma, quod Duo corpora non possint esse in uno loco; vel vocat motum Ne fiat penetratio dimensionum. Neque hujus motus exempla proponi consentaneum est: inest enim omni corpori.
2. Sit Motus Secundus, Motus (quem appellamus) Nexus; per quem corpora non patiuntur se ulla ex parte sui dirimi a contactu alterius corporis, ut quae mutuo nexu et contactu gaudeant. Quem motum Schola vocat Motum Ne detur vacuum: veluti cum aqua attrahitur sursum exuctione, aut per fistulas; caro per ventosas; aut cum aqua sistitur nec effluit in hydriis perforatis, nisi os hydriae ad immittendum aerem aperiatur; et innumera id genus.
3. Sit Motus Tertius, Motus (quem appellamus) Libertatis; per quem corpora se liberare nituntur a pressura aut tensura praeter-naturali, et restituere se in dimensum corpori suo conveniens. Cujus motus etiam innumera sunt exempla: veluti (quatenus ad liberationem a pressura) aquae in natando, aeris in volando; aquae in remigando, aeris in undulationibus ventorum; laminae in horologiis. Nec ineleganter se ostendit motus aeris compressi in sclopettis ludicris puerorum, cum alnum aut simile quiddam excavant, et infarciunt frusto alicujus radicis succulentae, vel similium, ad utrosque fines; deinde per embolum trudunt radicem vel hujusmodi farcimentum in foramen alterum; unde emittitur et ejicitur radix cum sonitu ad foramen alterum, idque antequam tangatur a radice aut farcimento citimo, aut embolo. Quatenus vero ad liberationem a tensura, ostendit se hic motus in aere post exuctionem in ovis vitreis remanente, in chordis, in corio, et panno, resilientibus post tensuras suas, nisi tensurae illae per moram invaluerint, etc. Atque hunc motum Schola sub nomine Motus ex Forma Elementi innuit: satis quidem inscite, cum hic motus non tantum ad aerem, aquam, aut flammam pertineat, sed ad omnem diversitatem consistentiae; ut ligni, ferri, plumbi, panni, membranae, etc., in quibus singula corpora suae habent dimensionis modulum, et ab eo aegre ad spatium aliquod notabile abripiuntur. Verum quia motus iste libertatis omnium est maxime obvius, et ad infinita spectans, consultum fuerit eum bene et perspicue distinguere. Quidam enim valde negligenter confundunt hunc motum cum gemino illo motu antitypiae et nexus; liberationem scilicet a pressura, cum motu antitypiae; a tensura, cum motu nexus; ac si ideo cederent aut se dilatarent corpora compressa, ne sequeretur penetratio dimensionum; ideo resilirent et contraherent se corpora tensa, ne sequeretur vacuum. Atqui si aer compressus se vellet recipere in densitatem aquae, aut lignum in densitatem lapidis, nil opus foret penetratione dimensionum; et nihilominus longe major posset esse compressio illorum, quam illa ullo modo patiuntur. Eodem modo si aqua se dilatare vellet in raritatem aeris, aut lapis in raritatem ligni, non opus foret vacuo; et tamen longe major posset fieri extensio eorum, quam illa ullo modo patiuntur. Itaque non reducitur res ad penetrationem dimensionum et vacuum, nisi in ultimitatibus condensationis et rarefactionis; cum tamen isti motus longe citra eas sistant et versentur, neque aliud sint quam desideria corporum conservandi se in consistentiis suis (sive, si malint, in formis suis), nec ab iis recedendi subito, nisi per modos suaves ac per consensum alterentur. At longe magis necessarium est (quia multa secum trahit), ut intimetur hominibus, motum violentum (quem nos mechanicum, Democritus, qui in motibus suis primis expediendis etiam infra mediocres philosophos ponendus est, motum plagae vocavit) nil aliud esse quam Motum Libertatis, scilicet a compressione ad relaxationem. Etenim in omni sive simplici protrusione sive volatu per aerem, non fit summotio aut latio localis, antequam partes corporis praeter-naturaliter patiantur et comprimantur ab impellente. Tum vero partibus aliis alias per successionem trudentibus, fertur totum; nec solum progrediendo, sed etiam rotando simul; ut etiam hoc modo partes se liberare, aut magis ex aequo tolerare possint. Atque de hoc motu hactenus.
4. Sit Motus Quartus, motus cui nomen dedimus Motus Hyles: qui motus antistrophus est quodammodo Motui, de quo diximus, Libertatis. Etenim in Motu Libertatis, corpora novum dimensum sive novam sphaeram sive novam dilatationem aut contractionem (haec enim verborum varietas idem innuit) exhorrent, respuunt, fugiunt, et resilire ac veterem consistentiam recuperare totis viribus contendunt. At contra in hoc Motu Hyles, corpora novam sphaeram sive dimensum appetunt; atque ad illud libenter et propere, et quandoque valentissimo nixu (ut in pulvere pyrio) aspirant. Instrumenta autem hujus motus, non sola certe, sed potentissima, aut saltem frequentissima, sunt calor et frigus. Exempli gratia: aer, si per tensuram (velut per exuctionem in ovis vitreis) dilatetur, magno laboret desiderio seipsum restituendi. At admoto calore, e contra appetit dilatari, et concupiscet novam sphaeram, et transit et migrat in illam libenter, tanquam in novam formam (ut loquuntur); nec post dilatationem nonnullam de reditu curat, nisi per admotionem frigidi ad eam invitetur; quae non reditus est, sed transmutatio repetita. Eodem modo et aqua, si per compressionem arctetur, recalcitrat; et vult fieri qualis fuit, scilicet latior. At si interveniat frigus intensum et continuatum, mutat se sponte sua et libenter in condensationem glaciei; atque si plane continuetur frigus, nec a teporibus interrumpatur (ut fit in speluncis et cavernis paulo profundioribus), vertitur in crystallum aut materiam similem, nec unquam restituitur.
5. Sit Motus Quintus, Motus Continuationis. Intelligimus autem non continuationis simplicis et primariae, cum corpore aliquo altero (nam ille est Motus Nexus); sed continuationis sui, in corpore certo. Certissimum enim est, quod corpora omnia solutionem continuitatis exhorreant; alia magis, alia minus, sed omnia aliquatenus. Nam ut in corporibus duris (veluti chalybis, vitri) reluctatio contra discontinuationem est maxime robusta et valida, ita etiam in liquoribus, ubi cessare aut languere saltem videtur motus ejusmodi, tamen non prorsus reperitur privatio ejus; sed plane inest ipsis in gradu tanquam infimo, et prodit se in experimentis plurimis; sicut in bullis, in rotunditate guttarum, in filis tenuioribus stillicidiorum, et in sequacitate corporum glutinosorum, et ejusmodi. Sed maxime omnium se ostendit appetitus iste, si discontinuatio tentetur usque ad fractiones minores. Nam in mortariis, post contusionem ad certum gradum, non amplius operatur pistillum; aqua non subintrat rimas minores; quin et ipse aer, non obstante subtilitate corporis ipsius, poros vasorum paulo solidiorum non pertransit subito, nec nisi per diuturnam insinuationem.
6. Sit Motus
Sextus, motus quem nominamus Motum ad Lucrum, sive Motum Indigentiae. Is est, per
quem corpora, quando versantur inter plane heterogenea et quasi inimica, si
forte nanciscantur copiam aut commoditatem evitandi illa heterogenea et se
applicandi ad magis cognata, (licet illa ipsa cognata talia fuerint quae non
habeant arctum consensum cum ipsis) tamen statim ea amplectuntur, et tanquam
potiora malunt: et lucri loco (unde vocabulum sumpsimus) hoc ponere videntur,
tanquam talium corporum indiga. Exempli gratia: aurum, aut aliud metallum
foliatum non delectatur aere circumfuso. Itaque si corpus aliquod tangibile et
crassum nanciscatur (ut digitum, papyrum, quidvis aliud), adhaeret statim, nec
facile divellitur. Etiam papyrus, aut pannus, et hujusmodi, non bene se habent
cum aere qui inseritur et commistus est in ipsorum poris. Itaque aquam aut liquorem libenter
imbibunt, et aerem exterminant. Etiam saccharum, aut spongia infusa in aquam
aut vinum, licet pars ipsorum emineat et longe attollatur supra vinum aut
aquam, tamen aquam aut vinum paulatim et per gradus attrahunt in sursum.
Unde optimus canon sumitur aperturae et solutionum corporum. Missis enim
corrosivis et aquis fortibus, quae viam sibi aperiunt, si possit inveniri
corpus proportionatum et magis consentiens et amicum corpori alicui solido quam
illud cum quo tanquam per necessitatem commiscetur, statim se aperit et relaxat
corpus, et illud alterum intro recipit, priore excluso aut summoto. Neque
operatur aut potest iste motus ad lucrum solummodo ad tactum. Nam electrica
operatio (de qua Gilbertus et alii post eum tantas excitarunt fabulas) non alia
est quam corporis per fricationem levem excitati appetitus; qui aerem non bene
tolerat, sed aliud tangibile mavult, si reperiatur in propinquo.
7. Sit motus Septimus, Motus (quem appellamus) Congregationis Majoris; per quem corpora feruntur ad massas connaturalium suorum: gravia, ad globum terrae; levia, ad ambitum coeli. Hunc Schola nomine Motus Naturalis insignivit: levi contemplatione, quia scilicet nil spectabile erat ab extra quod eum motum cieret (itaque rebus ipsis innatum atque insitum putavit); aut forte quia non cessat. Nec mirum: semper enim praesto sunt coelum et terra; cum e contra causae et origines plurimorum ex reliquis motibus interdum absint, interdum adsint. Itaque hunc, quia non intermittit sed caeteris intermittentibus statim occurrit, perpetuum et proprium; reliquos ascititios posuit. Est autem iste motus revera satis infirmus et hebes, tanquam is qui (nisi sit moles corporis major) caeteris motibus, quamdiu operantur, cedat et succumbat. Atque cum hic motus hominum cogitationes ita impleverit ut fere reliquos motus occultaverit, tamen parum est quod homines de eo sciunt, sed in multis circa illum erroribus versantur.
8. Sit Motus
Octavus, Motus Congregationis Minoris; per quem partes homogeneae in corpore
aliquo separant se ab heterogeneis, et coeunt inter sese; per quem etiam
corpora integra ex similitudine substantiae se amplectuntur et fovent, et
quandoque ad distantiam aliquam congregantur, attrahuntur, et conveniunt:
veluti cum in lacte flos lactis post moram aliquam supernatat; in vino faeces
et tartarum subsidunt. Neque enim haec fiunt per motum gravitatis et levitatis
tantum, ut aliae partes summitatem petant, aliae ad imum vergant; sed multo
magis per desiderium homogeneorum inter se coeundi et se uniendi. Differt autem
iste motus a motu indigentiae, in duobus. Uno, quod in motu indigentiae sit
stimulus major naturae malignae et contrariae; at in hoc motu (si modo
impedimenta et vincula absint) uniuntur partes per amicitiam, licet absit
natura aliena quae litem moveat: altero, quod arctior sit unio, et tanquam
majore cum delectu. In illo enim, modo evitetur corpus inimicum, corpora etiam
non admodum cognata concurrunt; at in hoc coeunt substantiae, germana plane
similitudine devinctae, et conflantur tanquam in unum. Atque hic motus omnibus
corporibus compositis inest; et se facile conspiciendum in singulis daret, nisi
ligaretur et fraenaretur per alios corporum appetitus et necessitates, quae
istam coitionem disturbant.
Ligatur autem motus iste plerumque tribus modis: torpore corporum; fraeno
corporis dominantis; et motu externo. Ad torporem corporum quod attinet; certum
est inesse corporibus tangibilibus pigritiam quandam secundum magis et minus,
et exhorrentiam motus localis; ut, nisi excitentur, malint statu suo (prout
sunt) esse contenta quam in melius se expedire. Discutitur autem iste torpor
triplici auxilio: aut per calorem, aut per virtutem alicujus cognati corporis
eminentem, aut per motum vividum et potentem. Atque primo quoad auxilium
caloris; hinc fit, quod calor pronuntietur esse illud quod separet heterogenea,
congreget homogenea. Quam definitionem Peripateticorum merito derisit
Gilbertus; dicens eam esse perinde ac si quis diceret ac definiret hominem
illud esse quod serat triticum et plantet vineas: esse enim definitionem tantum
per effectus, eosque particulares. Sed adhuc magis culpanda est illa
definitio; quia etiam effectus illi (quales quales sunt) non sunt ex
proprietate caloris, sed tantum per accidens (idem enim facit frigus, ut postea
dicemus), nempe ex desiderio partium homogenearum coeundi, adjuvante tantum
calore ad discutiendum torporem, qui torpor desiderium illud antea ligaverat.
Quoad vero auxilium virtutis inditae a corpore cognato; illud mirabiliter
elucescit in magnete armato, qui excitat in ferro virtutem detinendi ferrum per
similitudinem substantiae, discusso torpore ferri per virtutem magnetis. Quoad
vero auxilium motus; conspicitur illud in sagittis ligneis, cuspide etiam
lignea, quae altius penetrant in alia ligna quam si fuissent armatae ferro, per
similitudinem substantiae, discusso torpore ligni per motum celerem: de quibus
duobus experimentis etiam in aphorismo de instantiis clandestinis diximus.
Ligatio vero motus congregationis minoris, quae fit per fraenum corporis
dominantis, conspicitur in solutione sanguinis et urinarum per frigus. Quamdiu
enim repleta fuerint corpora illa spiritu agili, qui singulas eorum partes
cujuscunque generis ipse ut dominus totius ordinat et cohibet, tamdiu non
coeunt heterogenea propter fraenum; sed postquam ille spiritus evaporaverit,
aut suffocatus fuerit per frigus, tum solutae partes a fraeno coeunt secundum
desiderium suum naturale. Atque ideo fit, ut omnia corpora quae continent
spiritum acrem (ut sales, et hujusmodi) durent et non solvantur, ob fraenum
permanens et durabile spiritus dominantis et imperiosi.
Ligatio vero motus
congregationis minoris, quae fit per motum externum, maxime conspicitur in
agitationibus corporum per quas arcetur putrefactio. Omnis enim putrefactio
fundatur in congregatione homogeneorum; unde paulatim fit corruptio prioris
(quam vocant) formae, et generatio novae. Nam putrefactionem, quae sternit viam
ad generationem novae formae, praecedit solutio veteris; quae est ipsa coitio
ad homogeniam. Ea vero, si non impedita fuerit, fit solutio simplex: sin
occurrant varia quae obstant, sequuntur putrefactiones quae sunt rudimenta
generationis novae. Quod si (id quod nunc agitur) fiat agitatio frequens per
motum externum, tum vero motus iste coitionis (qui est delicatus et mollis et
indiget quiete ab externis) disturbatur et cessat; ut fieri videmus in innumeris:
veluti cum quotidiana agitatio aut profluentia aquae arceat putrefactionem;
venti arceant pestilentiam aeris; grana in granariis versa et agitata maneant
pura; omnia denique agitata exterius non facile putrefiant interius.
Superest ut non omittatur coitio illa partium corporum, unde fit praecipue
induratio et desiccatio. Postquam enim spiritus, aut humidum in spiritum
versum, evolaverit in aliquo corpore porosiore (ut in ligno, osse, membrana, et
hujusmodi), tum partes crassiores majore nixu contrahuntur et coeunt, unde
sequitur induratio aut desiccatio: quod existimamus fieri, non tam ob motum
nexus, ne detur vacuum, quam per motum istum amicitiae et unionis.
Ad coitionem vero ad distans quod attinet, ea infrequens est et rara; et tamen
in pluribus inest quam quibus observatur. Hujus simulacra sunt, cum bulla
solvat bullam; medicamenta ex similitudine substantiae trahant humores; chorda
in diversis fidibus ad unisonum moveat chordam; et hujusmodi. Etiam in
spiritibus animalium hunc motum vigere existimamus, sed plane incognitum. At
eminet certe in magnete, et ferro excito. Cum autem de motibus
magnetis loquimur, distinguendi plane sunt. Quatuor enim virtutes sive operationes sunt in magnete, quae
non confundi, sed separari debent; licet admiratio hominum et stupor eas
commiscuerit. Una, coitionis magnetis ad magnetem, vel ferri ad magnetem, vel
ferri exciti ad ferrum. Secunda, verticitatis ejus ad septentriones et austrum,
atque simul declinationis ejus. Tertia, penetrationis ejus per aurum, vitrum, lapidem,
omnia. Quarta, communicationis virtutis ejus de lapide in ferrum, et de ferro
in ferrum, absque communicatione substantiae. Verum hoc loco de
prima virtute ejus tantum loquimur, videlicet coitionis. Insignis etiam est
motus coitionis argenti vivi et auri: adeo ut aurum alliciat argentum vivum,
licet confectum in unguenta; atque operarii inter vapores argenti vivi soleant
tenere in ore frustum auri, ad colligendas emissiones argenti vivi, alias
crania et ossa eorum invasuras; unde etiam frustum illud paulo post albescit.
Atque de motu congregationis minoris haec dicta sint.
9. Sit Motus Nonus, Motus Magneticus; qui licet sit ex genere motus congregationis minoris, tamen si operetur ad distantias magnas et super massas rerum magnas, inquisitionem meretur separatam; praesertim si nec incipiat a tactu, quemadmodum plurimi, nec perducat actionem ad tactum, quemadmodum omnes motus congregativi; sed corpora tantum elevet, aut ea intumescere faciat, nec quicquam ultra. Nam si luna attollat aquas, aut turgescere aut intumescere faciat humida; aut coelum stellatum attrahat planetas versus sua apogaea; aut sol alliget astra Veneris et Mercurii, ne longius absint a corpore ejus quam ad distantiam certam; videntur hi motus nec sub congregatione majore nec sub congregatione minore bene collocari, sed esse tanquam congregativa media et imperfecta, ideoque speciem debere constituere propriam.
10.
Sit Motus Decimus, Motus Fugae; motus scilicet motui congregationis minoris
contrarius; per quem corpora ex antipathia fugiunt et fugant inimica, seque ab
illis separant, aut cum illis miscere se recusant. Quamvis enim videri possit in aliquibus
hic motus esse motus tantum per accidens aut per consequens, respectu motus
congregationis minoris, quia nequeunt coire homogenea, nisi heterogeneis
exclusis et remotis; tamen ponendus est motus iste per se, et in speciem
constituendus, quia in multis appetitus fugae cernitur magis principalis quam
appetitus coitionis.
Eminet autem hic motus insigniter in excretionibus animalium; nec minus etiam
in sensuum nonnullorum odiosis objectis, praecipue in olfactu et gustu. Odor
enim foetidus ita rejicitur ab olfactu, ut etiam inducat in os stomachi motum
expulsionis per consensum; sapor amarus et horridus ita rejicitur a palato aut
gutture, ut inducat per consensum capitis conquassationem et horrorem.
Veruntamen etiam in aliis locum habet iste motus. Conspicitur enim in
antiperistasibus nonnullis; ut in aeris media regione, cujus frigora videntur
esse rejectiones naturae frigidae ex confiniis coelestium; quemadmodum etiam
videntur magni illi fervores et inflammationes, quae inveniuntur in locis
subterraneis, esse rejectiones naturae calidae ab interioribus terrae. Calor
enim et frigus, si fuerint in quanto minore, se invicem perimunt; sin fuerint
in massis majoribus et tanquam justis exercitibus, tum vero per conflictum se
locis invicem summovent et ejiciunt. Etiam tradunt cinamomum et odorifera,
sita juxta latrinas et loca foetida, diutius odorem retinere; quia recusant
exire et commisceri cum foetidis. Certe argentum vivum, quod alias se reuniret
in corpus integrum, prohibetur per salivam hominis, aut axungiam porci, aut
terebinthinam, et hujusmodi, ne partes ejus coeant; propter malum consensum
quem habent cum hujusmodi corporibus; a quibus undique circumfusis se
retrahunt; adeo ut fortior sit earum fuga ab istis interjacentibus quam
desiderium uniendi se cum partibus sui similibus; id quod vocant
mortificationem argenti vivi. Etiam quod oleum cum aqua non misceatur, non
tantum in causa est differentia levitatis, sed malus ipsorum consensus: ut
videre est in spiritu vini, qui cum levior sit oleo, tamen se bene miscet cum
aqua. At maxime omnium insignis est motus fugae in nitro, et hujusmodi
corporibus crudis, quae flammam exhorrent; ut in pulvere pyrio, argento vivo,
necnon in auro. Fuga vero ferri ab altero polo magnetis a Gilberto bene notatur
non esse fuga propria, sed conformitas, et coitio ad situm magis accommodatum.
11. Sit Motus Undecimus, Motus Assimilationis, sive Multiplicationis sui, sive etiam Generationis Simplicis. Generationem autem simplicem dicimus non corporum integralium, ut in plantis, aut animalibus; sed corporum similarium. Nempe per hunc motum corpora similaria vertunt corpora alia affinia, aut saltem bene disposita et praeparata, in substantiam et naturam suam: ut flamma, quae super halitus et oleosa multiplicat se, et generat novam flammam; aer, qui super aquam et aquea multiplicat se, et generat novum aerum; spiritus vegetabilis et animalis, qui super tenuiores partes tam aquei quam oleosi in alimentis suis multiplicat se, et generat novum spiritum; partes solidae plantarum et animalium, veluti folium, flos, caro, os, et sic de caeteris, quae singulae ex succis alimentorum assimilant et generant substantiam successivam et epiusiam. Neque enim quenquam cum Paracelso delirare juvet, qui (distillationibus suis scilicet occaecatus) nutritionem per separationem tantum fieri voluit; quodque in pane vel cibo lateat oculus, nasus cerebrum, jecur; in succo terrae radix, folium, flos. Etenim sicut faber ex rudi massa lapidis vel ligni, per separationem et rejectionem superflui, educit folium, florem, oculum, nasum, manum, pedem, et similia; ita Archaeum illum Fabrum internum ex alimento per separationem et rejectionem educere singula membra et partes asserit ille. Verum missis nugis, certissimum est partes singulas, tam similares quam organicas, in vegetabilibus et animalibus, succos alimentorum suorum fere communes, aut non multum diversos, primo attrahere cum nonnullo delectu, deinde assimilare, et vertere in naturam suam. Neque assimilatio ista, aut generatio simplex, fit solum in corporibus animatis, verum et inanimata ex hac re participant; veluti de flamma et aere dictum est. Quinetiam spiritus emortuus, qui in omni tangibili animato continetur, id perpetuo agit, ut partes crassiores digerat et vertat in spiritum, qui deinde exeat; unde fit diminutio ponderis et exsiccatio, ut alibi diximus. Neque etiam respuenda est in assimilatione accretio illa, quam vulgo ab alimentatione distinguunt; veluti cum lutum inter lapillos concrescit, et vertitur in materiam lapideam; squammae circa dentes vertuntur in substantiam non minus duram quam sunt dentes ipsi, etc. Sumus enim in ea opinione, inesse corporibus omnibus desiderium assimilandi, non minus quam coeundi ad homogenea; verum ligatur ista virtus, sicut et illa, licet non iisdem modis. Sed modos illos, necnon solutionem ab iisdem, omni diligentia inquirere oportet, quia pertinent ad senectutis refocillationem. Postremo videtur notatu dignum, quod in novem illis motibus, de quibus diximus, corpora tantum naturae suae conservationem appetere videntur; in hoc decimo autem propagationem.
12. Sit Motus Duodecimus, Motus Excitationis; qui motus videtur esse ex genere assimilationis, atque eo nomine quandoque a nobis promiscue vocatur. Est enim motus diffusivus, et communicativus, et transitivus, et multiplicativus, sicut et ille; atque effectu (ut plurimum) consentiunt, licet efficiendi modo et subjecto differant. Motus enim assimilationis procedit tanquam cum imperio et potestate; jubet enim et cogit assimilatum in assimilantem verti et mutari. At motus excitationis procedit tanquam arte et insinuatione et furtim; et invitat tantum, et disponit excitatum ad naturam excitantis. Etiam motus assimilationis multiplicat et transformat corpora et substantias; veluti, plus fit flammae, plus aeris, plus spiritus, plus carnis. At in motu excitationis, multiplicantur et transeunt virtutes tantum; et plus fit calidi, plus magnetici, plus putridi. Eminet autem iste motus praecipue in calido et frigido. Neque enim calor diffundit se in calefaciendo per communicationem primi caloris; sed tantum per excitationem partium corporis ad motum illum qui est Forma Calidi; de quo in vindemiatione prima de natura calidi diximus. Itaque longe tardius et difficilius excitatur calor in lapide aut metallo quam in aere, ob inhabilitatem et impromptitudinem corporum illorum ad motum illum; ita ut verisimile sit posse esse interius versus viscera terrae materias quae calefieri prorsus respuant; quia ob condensationem majorem spiritu illo destituuntur a quo motus iste excitationis plerunque incipit. Similiter magnes induit ferrum nova partium dispositione et motu conformi; ipse autem nihil ex virtute perdit. Similiter fermentum panis, et flos cervisiae, et coagulum lactis, et nonnulla ex venenis, excitant et invitant motum in massa farinaria, aut cervisia, aut caseo, aut corpore humano, successivum et continuatum; non tam ex vi excitantis quam ex praedispositione et facili cessione excitati.
13. Sit Motus Decimus Tertius, Motus Impressionis; qui motus est etiam ex genere motus assimilationis, estque ex diffusivis motibus subtilissimus. Nobis autem visum est eum in speciem propriam constituere, propter differentiam insignem quam habet erga priores duos. Motus enim assimilationis simplex corpora ipsa transformat; ita ut si tollas primum movens nihil intersit ad ea quae sequuntur. Neque enim prima accensio in flammam, aut prima versio in aerem, aliquid facit ad flammam aut aerem in generatione succedentem. Similiter, motus excitationis omnino manet, remoto primo movente, ad tempora bene diuturna; ut in corpore calefacto, remoto primo calore; in ferro excito, remoto magnete; in massa farinaria, remoto fermento. At Motus Impressionis, licet sit diffusivus, et transitivus, tamen perpetuo pendere videtur ex primo movente; adeo ut, sublato aut cessante illo, statim deficiat et pereat; itaque etiam momento, aut saltem exiguo tempore, transigitur. Quare motus illos assimilationis et excitationis, motus generationis Jovis, quia generatio manet; hunc autem motum Motum Generationis Saturni, quia natus statim devoratur et absorbetur, appellare consuevimus. Manifestat se vero hic motus in tribus; in lucis radiis; sonorum percussionibus; et magneticis, quatenus ad communicationem. Etenim amota luce, statim pereunt colores et reliquae imagines ejus; amota percussione prima et quassatione corporis inde facta, paulo post perit sonus. Licet enim soni etiam in medio per ventos tanquam per undas agitentur; tamen diligentius notandum est, quod sonus non tam diu durat quam fit resonatio. Etenim impulsa campana, sonus ad bene magnum tempus continuari videtur; unde quis facile in errorem labatur, si existimet toto illo tempore sonum tanquam natare et haerere in aere; quod falsissimum est. Etenim illa resonatio non est idem sonus numero, sed renovatur. Hoc autem manifestatur ex sedatione sive cohibitione corporis percussi. Si enim sistatur et detineatur campana fortiter et fiat immobilis, statim perit sonus nec resonat amplius; ut in chordis, si post primam percussionem tangatur chorda, vel digito ut in lyra, vel calamo ut in espinetis, statim desinit resonatio. Magnete autem remoto, statim ferrum decidit. Luna autem a mari non potest removeri; nec terra a ponderoso dum cadit. Itaque de illis nullum fieri potest experimentum; sed ratio eadem est.
14. Sit Motus Decimus Quartus, Motus Configurationis, aut Situs; per quem corpora appetere videntur, non coitionem aut separationem aliquam, sed situm, et collocationem, et configurationem cum aliis. Est autem iste motus valde abstrusus, nec bene inquisitus. Atque in quibusdam videtur quasi incausabilis; licet revera (ut existimamus) non ita sit. Etenim si quaeratur cur potius coelum volvatur ab oriente in occidentem quam ab occidente in orientem; aut cur vertatur circa polos positos juxta Ursas potius quam circa Orionem, aut ex alia aliqua parte coeli: videtur ista quaestio tanquam quaedam extasis, cum ista potius ab experientia, et ut positiva recipi debeant. At in natura profecto sunt quaedam ultima et incausabilia; verum hoc ex illis non esse videtur. Etenim hoc fieri existimamus ex quadam harmonia et consensu mundi, qui adhuc non venit in observationem. Quod si recipiatur motus terrae ab occidente in orientem, eaedem manent quaestiones. Nam et ipsa super aliquos polos movetur. Atque cur tandem debeant isti poli collocari magis ubi sunt quam alibi? Item verticitas, et directio, et declinatio magnetis ad hunc motum referuntur. Etiam inveniuntur in corporibus tam naturalibus quam artificialibus, praesertim consistentibus et non fluidis, collatio quaedam et positura partium, et tanquam villi et fibrae, quae diligenter investigandae sunt; utpote sine quarum inventione corpora illa commode tractari aut regi non possunt. At circulationes illas in liquidis, per quas illa dum pressa sint, antequam se liberare possunt, se invicem relevant, ut compressionem illam ex aequo tolerent, motui libertatis verius assignamus.
15. Sit Motus Decimus Quintus, Motus Pertransitionis, sive Motus secundum Meatus; per quem virtutes corporum magis aut minus impediuntur aut provehuntur a mediis ipsorum, pro natura corporum et virtutum operantium, atque etiam medii. Aliud enim medium luci convenit, aliud sono, aliud calori et frigori, aliud virtutibus magneticis, necnon aliis nonnullis respective.
16. Sit Motus Decimus Sextus, Motus Regius (ita enim eum appellamus) sive Politicus; per quem partes in corpore aliquo praedominantes et imperantes reliquas partes fraenant, domant, subigunt, ordinant, et cogunt eas adunari, separari, consistere, moveri, collocari, non ex desideriis suis, sed prout in ordine sit et conducat ad bene esse partis illius imperantis; adeo ut sit quasi Regimen et Politia quaedam, quam exercet pars regens in partes subditas. Eminet autem hic motus praecipue in spiritibus animalium, qui motus omnes partium reliquarum, quamdiu ipse in vigore est, contemperat. Invenitur autem in aliis corporibus in gradu quodam inferiore; quemadmodum dictum est de sanguine et urinis, quae non solvuntur donec spiritus, qui partes earum commiscebat et cohibebat, emissus fuerit aut suffocatus. Neque iste motus omnino spiritibus proprius est, licet in plerisque corporibus spiritus dominentur ob motum celerem et penetrationem. Veruntamen in corporibus magis condensatis, nec spiritu vivido et vigente (qualis inest argento vivo et vitriolo) repletis, dominantur potius partes crassiores; adeo ut nisi fraenum et jugum hoc arte aliqua excutiatur, de nova aliqua hujusmodi corporum transformatione minime sperandum sit. Neque vero quispiam nos oblitos esse existimet ejus quod nunc agitur; quia cum ista series et distributio motuum ad nil aliud spectet, quam ut illorum praedominantia per instantias luctae melius inquiratur, jam inter motus ipsos praedominantiae mentionem faciamus. Non enim in descriptione motus istius regii, de praedominantia motuum aut virtutum tractamus, sed praedominantia partium in corporibus. Haec enim ea est praedominantia, quae speciem istam motus peculiarem constituit.
17. Sit Motus Decimus Septimus, Motus Rotationis Spontaneus; per quem corpora motu gaudentia, et bene collocata, natura sua fruuntur, atque seipsa sequuntur, non aliud, et tanquam proprios petunt amplexus. Etenim videntur corpora aut movere sine termino; aut plane quiescere; aut ferri ad terminum, ubi pro natura sua aut rotent aut quiescant. Atque quae bene collocata sunt, si motu gaudeant, movent per circulum: motu scilicet aeterno et infinito. Quae bene collocata sunt, et motum exhorrent, prorsus quiescunt. Quae non bene collocata sunt, movent in linea recta (tanquam tramite brevissimo) ad consortia suorum connaturalium. Recipit autem motus iste rotationis differentias novem. Primam, centri sui, circa quod corpora movent: secundam, polorum suorum, supra quos movent: tertiam, circumferentiae sive ambitus sui, prout distant a centro: quartam, incitationis suae, prout celerius aut tardius rotant: quintam, consequutionis motus sui, veluti ab oriente in occidentem, aut ab occidente in orientem: sextam, declinationis a circulo perfecto per spiras longius aut propius distantes a centro suo: septimam, declinationis a circulo perfecto per spiras longius aut propius distantes a polis suis: octavam, distantiae proprioris aut longioris spirarum suarum ad invicem: nonam et ultimam, variationis ipsorum polorum, si sint mobiles: quae ipsa ad rotationem non pertinet, nisi fiat circulariter. Atque iste motus communi et inveterata opinione habetur pro proprio coelestium. Attamen gravis de illo motu lis est inter nonnullos tam ex antiquis quam modernis, qui rotationem terrae attribuerunt. At multo fortasse justior movetur controversia (si modo res non sit omnino extra controversiam), an motus videlicet iste (concesso quod terra stet) coeli finibus contineatur, an potius descendat, et communicetur aeri et aquis. Motum autem rotationis in missilibus, ut in spiculis, sagittis, pilis sclopetorum, et similibus, omnino ad motum libertatis rejicimus.
18. Sit Motus Decimus Octavus, Motus Trepidationis, cui (ut ab astronomis intelligitur) non multum fidei adhibemus. Nobis autem corporum naturalium appetitus ubique serio perscrutantibus occurrit iste motus; et constitui debere videtur in speciem. Est autem hic motus veluti aeternae cujusdam captivitatis. Videlicet ubi corpora non omnino pro natura sua bene locata, et tamen non prorsus male se habentia, perpetuo trepidant, et irrequiete se agant, nec statu suo contenta, nec ulterius ausa progredi. Talis invenitur motus in corde et pulsibus animalium; et necesse est ut sit in omnibus corporibus, quae statu ancipiti ita degunt inter commoda et incommoda, ut distracta liberare se tentent, et denuo repulsam patiantur, et tamen perpetuo experiantur.
19. Sit Motus Decimus Nonus et postremus, motus ille cui vix nomen motus competit, et tamen est plane motus. Quem motum, Motum Decubitus, sive Motum Exhorrentiae Motus, vocare licet. Per hunc motum terra stat mole sua, moventibus se extremis suis in medium; non ad centrum imaginativum, sed ad unionem. Per hunc etiam appetitum omnia majorem in modum condensata motum exhorrent, atque illis pro omni appetitu est non moveri; et licet infinitis modis vellicentur et provocentur ad motum, tamen naturam suam (quoad possunt) tuentur. Quod si ad motum compellantur, tamen hoc agere semper videntur ut quietem et statum suum recuperent, neque amplius moveant. Atque circa hoc certe se agilia praebent, et satis perniciter et rapide (ut pertaesa et impatientia omnis morae) contendunt. Hujus autem appetitus imago ex parte tantum cerni potest; quia hic apud nos, ex subactione et concoctione coelestium, omne tangibile non tantum non condensatum est ad ultimitatem, sed etiam cum spiritu nonnullo miscetur.
Proposuimus itaque jam species
sive elementa simplicia motuum, appetituum, et virtutum activarum, quae sunt in
natura maxime catholica. Neque parum scientiae naturalis sub illis adumbratum
est. Non negamus tamen et alias species fortasse addi posse, atque istas ipsas
divisiones secundum veriores rerum venas transferri, denique in minorem numerum
posse redigi. Neque tamen hoc de divisionibus aliquibus abstractis
intelligimus: veluti si quis dicat corpora appetere vel conservationem, vel
exaltationem, vel propagationem, vel fruitionem naturae suae; aut si quis dicat
motus rerum tendere ad conservationem et bonum, vel universi, ut antitypiam et
nexum; vel universitatum magnarum, ut motus congregationis majoris, rotationis,
et exhorrentiae motus; vel formarum specialium, ut reliquos. Licet enim haec
vera sint, tamen nisi terminentur in materia et fabrica secundum veras lineas,
speculativa sunt, et minus utilia. Interim sufficient et boni erunt usus ad
pensitandas praedominantias virtutum et exquirendas instantias luctae; id quod
nunc agitur.
Etenim ex his quos proposuimus motibus alii prorsus sunt invincibiles; alii
aliis sunt fortiores, et illos ligant, fraenant, disponunt; alii aliis longius
jaculantur; alii alios tempore et celeritate praevertunt; alii alios fovent,
roborant, ampliant, accelerant.
Motus antitypiae omnino est adamantinus et invincibilis. Utrum vero Motus nexus
sit invincibilis adhuc haeremus. Neque enim pro certo affirmaverimus utrum detur Vacuum, sive
coacervatum sive permistum. At de illo nobis constat, rationem illam, propter
quam introductum est Vacuum a Leucippo et Democrito (videlicet quod absque eo
non possent eadem corpora complecti et implere majora et minora spatia), falsam
esse. Est enim plane plica materiae complicantis et replicantis se per spatia,
inter certos fines, absque interpositione vacui; neque est in aere ex vacuo bis
millies (tantum enim esse oportet) plus quam in auro. Id quod ex potentissimis
corporum pneumaticorum virtutibus (quae aliter tanquam pulveris minuti natarent
in vacuo), et multis aliis demonstrationibus, nobis satis liquet. Reliqui vero
Motus regunt et reguntur invicem, pro rationibus vigoris, quanti, incitationis,
ejaculationis, necnon tum auxiliorum tum impedimentorum quae occurrunt.
Exempli gratia: magnes
armatus nonnullus detinet et suspendit ferrum, ad sexagecuplum pondus ipsius;
eo usque dominatur motus congregationis minoris super motum congregationis
majoris; quod si majus fuerit pondus, succumbit. Vectis tanti roboris
sublevabit tantum pondus; eo usque dominatur motus libertatis super motum
congregationis majoris; sin majus fuerit pondus, succumbit. Corium tensum ad
tensuram talem non rumpitur; eo usque dominatur motus continuationis super
motum tensurae; quod si ulterior fuerit tensura, rumpitur corium, et succumbit
motus continuationis. Aqua per rimam perforationis talis effluit; eo usque
dominatur motus congregationis majoris super motum continuationis; quod si
minor fuerit rima, succumbit, et vincit motus continuationis. In pulvere
sulphuris solius immissi in sclopetum cum pila, et admoto igne, non emittitur
pila; in eo motus congregationis majoris vincit motum hyles. At in pulvere
pyrio immisso vincit motus hyles in sulphure, adjutus motibus hyles et fugae in
nitro. Et sic de caeteris. Etenim instantiae luctae (quae indicant
praedominantiam virtutum, et secundum quas rationes et calculos praedominentur
et succumbant) acri et sedula diligentia undique sunt conquirendae.
Etiam modi et rationes ipsius succumbentiae motuum diligenter sunt
introspiciendae. Nempe, an omnino cessent, vel potius usque nitantur, sed
ligentur. Etenim in corporibus hic apud nos, nulla vera est quies, nec in
integris nec in partibus; sed tantum secundum apparentiam. Quies autem ista apparens
causatur aut per aequilibrium, aut per absolutam praedominantiam motuum. Per
aequilibrium, ut in bilancibus, quae stant si aequa sint pondera. Per
praedominantiam, ut in hydriis perforatis, ubi quiescit aqua et detinetur a
decasu, per praedominantiam motus nexus. Notandum tamen est (ut diximus)
quatenus nitantur motus illi succumbentes. Etenim si quis per luctam detineatur
extensus in terra, brachiis et tibiis vinctis, aut aliter detentis; atque ille
tamen totis viribus resurgere nitatur; non est minor nixus, licet non
proficiat. Hujus autem rei conditio (scilicet utrum per praedominantiam motus
succumbens quasi annihiletur, an potius continuetur nixus, licet non
conspiciatur), quae latet in conflictibus, apparebit fortasse in concurrentiis.
Exempli gratia; fiat experimentum in sclopetis, utrum sclopetus, pro tanto
spatio quo emittat pilam in linea directa, sive (ut vulgo loquuntur) in puncto
blanco, debiliorem edat percussionem ejaculando in supra, ubi Motus Ictus est
simplex, quam desuper, ubi Motus Gravitatis concurrit cum Ictu.
Etiam canones praedominantiarum qui occurrunt colligendi sunt. Veluti, quod
quo communius est bonum quod appetitur, eo motus est fortior ut motus nexus,
qui respicit communionem universi, fortior est motu gravitatis, qui respicit
communionem densorum. Etiam quod appetitus qui sunt boni privati, non
praevalent plerunque contra appetitus boni magis publici, nisi in parvis
quantis. Quae utinam obtinerent in civilibus.