Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
LII.
Atque
de Dignitatibus sive Praerogativis Instantiarum haec dicta sint. Illud vero
monendum, nos in hoc nostro Organo tractare logicam, non philosophiam. Sed cum
logica nostra doceat intellectum et erudiat ad hoc, ut non tenuibus mentis
quasi claviculis rerum abstracta captet et prenset (ut logica vulgaris), sed
naturam revera persecet, et corporum virtutes et actus eorumque leges in
materia determinatas inveniat; ita ut non solum ex natura mentis, sed ex natura
rerum quoque haec scientia emanet: mirum non est, si ubique naturalibus
contemplationibus et experimentis, ad exempla artis nostrae, conspersa fuerit
et illustrata. Sunt autem (ut ex iis quae dicta sunt patet) Praerogativae
Instantiarum numero 27; nominibus: Instantiae Solitariae: Instantiae Migrantes:
Instantiae Ostensivae: Instantiae Clandestinae: Instantiae Constitutivae:
Instantiae Conformes: Instantiae Monodicae: Instantiae Deviantes: Instantiae
Limitaneae: Instantiae Potestatis: Instantiae Comitatus et Hostiles: Instantiae
Subjunctivae: Instantiae Foederis: Instantiae Crucis: Instantiae Divortii:
Instantiae Januae: Instantiae Citantes: Instantiae Viae: Instantiae
Supplementi: Instantiae Persecantes: Instantiae Virgae: Instantiae Curriculi:
Doses Naturae: Instantiae Luctae: Instantiae Innuentes: Instantiae Polychrestae:
Instantiae Magicae. Usus autem harum instantiarum, in quo instantias vulgares
excellunt, versatur in genere aut circa partem informativam; aut circa
operativam; aut circa utramque. Atque
quoad informativam, juvant illae aut sensum, aut intellectum. Sensum, ut
quinque Instantiae Lampadis: intellectum, aut accelerando exclusivam formae, ut
Solitariae; aut angustiando et propius indicando affirmativam formae, ut
Migrantes, Ostensivae, Comitatus, cum Subjunctivis; aut erigendo intellectum,
et ducendo ad genera et naturas communes; idque aut immediate, ut Clandestinae,
Monodicae, Foederis; aut gradu proximo, ut Constitutivae; aut gradu infimo, ut
Conformes; aut rectificando intellectum a consuetis, ut Deviantes; aut ducendo
ad Formam Magnam, sive Fabricam Universi, ut Limitaneae; aut cavendo de formis
et causis falsis, ut Crucis et Divortii. Quod vero ad Operativam attinet; illae
practicam aut designant, aut mensurant, aut sublevant. Designant aut ostendendo
a quibus incipiendum, ne actum agamus, ut Instantiae Potestatis; aut ad quid
aspirandum, si detur facultas, ut Innuentes: mensurant quatuor illae
Mathematicae: sublevant Polychrestae et Magicae.
Rursus ex istis instantiis 27, nonnullarum (ut superius diximus de aliquibus)
facienda est collectio jam ab initio, nec expectanda particularis inquisitio
naturarum. Cujus generis sunt instantiae conformes, monodicae, deviantes,
limitaneae, potestatis, januae, innuentes, polychrestae, magicae. Hae enim aut
auxiliantur et medentur intellectui et sensui, aut instruunt praxin in genere.
Reliquae tum demum conquirendae sunt, cum conficiemus tabulas comparentiae ad
opus interpretis circa aliquam naturam particularem. Sunt enim instantiae
praerogativis istis insignitae et donatae animae instar, inter vulgares
instantias comparentiae; et ut ab initio diximus, paucae illarum sunt vice
multarum; quocirca cum tabulas conficimus, illae omni studio sunt
investigandae, et in tabulas referendae. Erit etiam earum mentio necessaria in
iis quae sequuntur. Praeponendus
itaque erat earum tractatus. Nunc vero ad adminicula et rectificationes
Inductionis, et deinceps ad concreta, et latentes processus, et latentes
schematismos, et reliqua quae Aphorismo 21. ordine proposuimus, pergendum; ut
tandem (tanquam curatores probi et fideles) tradamus hominibus fortunas suas,
emancipato intellectu, et facto tanquam majore: unde necesse est sequi
emendationem status hominis, et ampliationem potestatis ejus super naturam. Homo enim
per lapsum et de statu innocentiae decidit, et de regno in creaturas. Utraque
autem res etiam in hac vita nonnulla ex parte reparari potest; prior per
religionem et fidem, posterior per artes et scientias. Neque enim per maledictionem facta est
creatura prorsus et ad extremum rebellis. Sed in virtute illius diplomatis, In
sudore vultus comedes panem tuum, per labores varios (non per disputationes
certe, aut per otiosas ceremonias magicas), tandem et aliqua ex parte ad panem
homini praebendum, id est, ad usus vitae humanae subigitur.
Finis Libri Secundi Novi Organi.