Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
LXII.
Idola theatri, sive theoriarum, multa sunt, et multo
plura esse possunt, et aliquando fortasse erunt. Nisi enim per multa jam
saecula hominum ingenia circa religionem et theologiam occupata fuissent; atque
etiam politiae civiles (praesertim monarchiae) ab istiusmodi novitatibus, etiam
in contemplationibus, essent aversae; ut cum periculo et detrimento fortunarum
suarum in illas homines incumbant, non solum praemio destituti, sed etiam
contemptui et invidiae expositi; complures aliae proculdubio philosophiarum et
theoriarum sectae, similes illis, quae magna varietate olim apud Graecos
floruerunt introductae fuissent. Quemadmodum enim super phaenomena aetheris
plura themata coeli confingi possunt; similiter, et multo magis, super
phaenomena philosophiae fundari possunt et constitui varia dogmata. Atque
hujusmodi theatri fabulae habent etiam illud, quod in theatro poetarum usu
venit; ut narrationes fictae ad scenam narrationibus ex historia veris
concinniores sint et elegantiores, et quales quis magis vellet.
In genere autem, in materiam philosophiae sumitur aut multum ex paucis, aut
parum ex multis; ut utrinque philosophia super experientiae et naturalis
historiae nimis angustam basin fundata sit, atque ex paucioribus, quam par est,
pronunciet. Rationale enim genus philosophantium ex experientia arripiunt varia
et vulgaria, eaque neque certo comperta, nec diligenter examinata et pensitata;
reliqua in meditatione atque ingenii agitatione ponunt.
Est
et aliud genus philosophantium, qui in paucis experimentis sedulo et accurate
elaborarunt, atque inde philosophias educere et confingere ausi sunt; reliqua
miris modis ad ea detorquentes.
Est et tertium genus eorum, qui theologiam et traditiones ex fide et
veneratione immiscent; inter quos vanitas nonnullorum ad petendas et derivandas
scientias a spiritibus scilicet et geniis deflexit; ita ut stirps errorum et
philosophia falsa genere triplex sit: sophistica, empirica, et superstitiosa.