Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
LXXIX.
At secundo loco se offert causa illa magni certe per
omnia momenti: ea videlicet, quod per illas ipsas aetates, quibus hominum
ingenia et literae maxime vel etiam mediocriter floruerint, naturalis
philosophia minimam partem humanae operae sortita sit. Atque haec ipsa
nihilominus pro magna scientiarum matre haberi debet. Omnes enim
artes et scientiae, ab hac stirpe revulsae, poliuntur fortasse et in usum
effinguntur; sed nil admodum crescunt. At manifestum est, postquam Christiana
fides recepta fuisset et adolevisset, longe maximam ingeniorum
praestantissimorum praestantissimorum partem ad theologiam se contulisse; atque
huic rei et amplissima praemia proposita, et omnis generis adjumenta
copiosissime subministrata fuisse: atque hoc theologiae studium praecipue
occupasse tertiam illam partem sive periodum temporis apud nos Europaeos
occidentales; eo magis, quod sub idem fere tempus et literae florere, et
controversiae circa religionem pullulare coeperint. At aevo superiori, durante
periodo illa secunda apud Romanos, potissimae philosophorum meditationes et
industriae in morali philosophia (quae ethnicis vice theologiae erat) occupatae
et consumptae fuerunt: etiam summa ingenia illis temporibus ut plurimum ad res
civiles se applicuerunt, propter magnitudinem imperii Romani, quod plurimorum
hominum opera indigebat. At illa aetas, qua naturalis philosophia apud Graecos
maxime florere visa est, particula fuit temporis minime diuturna; cum et
antiquioribus temporibus septem illi, qui sapientes nominabantur, omnes
(praeter Thaletem) ad moralem philosophiam et civilia se applicuerint; et
posterioribus temporibus postquam Socrates philosophiam de coelo in terras
deduxisset, adhuc magis invaluerit moralis philosophia, et ingenia hominum a
naturali averterit.
At ipsissima illa periodus temporis, in qua inquisitiones de natura viguerunt,
contradictionibus et novorum placitorum ambitione corrupta est, et inutilis
reddita. Itaque quandoquidem per tres istas periodos naturalis philosophia
majorem in modum neglecta aut impedita fuerit, nil mirum si homines parum in ea
re profecerint, cum omnino aliud egerint.