Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Novum Organum IntraText CT - Text |
LXXXIV.
Rursus vero homines a progressu in scientiis detinuit et
fere incantavit reverentia antiquitatis, et virorum, qui in philosophia magni
habiti sunt, authoritas, atque deinde consensus. Atque de consensu superius
dictum est.
De antiquitate autem opinio, quam homines de ipsa fovent, negligens omnino est,
etvix verbo ipsi congrua. Mundi enim senium et gradaevitas pro antiquitate vere
habenda sunt; quae temporibus nostris tribui debent, non juniori aetati mundi,
qualis apud antiquos fuit. Illa enim aetas, respectu nostri, antiqua et major;
respectu mundi ipsius, nova et minor fuit. Atque revera quemadmodum majorem
rerum humanarum notitiam et maturius judicium ab homine sene expectamus quam a
juvene, propter experientiam et rerum, quas vidit, et audivit, et cogitavit,
varietatem et copiam; eodem modo et a nostra aetate (si vires suas nosset, et experiri
et intendere vellet) majora multo quam a priscis temporibus expectari par est;
utpote aetate mundi grandiore, et infinitis experimentis et observationibus
aucta et cumulata.
Neque pro nihilo aestimandum, quod per longinquas navigationes et peregrinationes
(quae seculis nostris increbuerunt) plurima in natura patuerint, et reperta
sint, quae novam philosophiae lucem immittere possint. Quin et turpe hominibus
foret, si globi materialis tractus, terrarum videlicet, marium, astrorum,
nostris temporibus immensum aperti et illustrati sint; globi autem
intellectualis finis inter veterum inventa et angustias cohibeantur.
Authores
vero quod attinet, summae pusillanimitatis est authoribus infinita tribuere,
authori autem authorum, atque adeo omnis authoritatis, Tempori, jus suum
denegare. Recte enim Veritas Temporis filia dicitur, non Authoritatis. Itaque
mirum non est, si fascina ista antiquitatis et authorum et consensus, hominum
virtutem ita ligaverint, ut cum rebus ipsis consuescere (tanquam maleficiati) non
potuerint.